<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> In omnibus autem actibus nostris maxime etiam <lb/>
            bonos turbant conpensatiua peccata, ita ut nec peccata existimentur, <lb n="25"/>
            si habeant tales causas, propter quas fiant, et in

<note type="footnote"> 16 Gal. 6, 1 </note>

<note type="footnote"> 2 p»»ualuisset <hi rend="italic">Ch</hi> 3 non om. <hi rend="italic">T</hi> sentientem <hi rend="italic">Ch</hi> maculas sed <lb/>
            alienus f <hi rend="italic">7 eius cedis (cedis 8. I.)</hi> y <hi rend="italic">parentur ChT1</hi> caedis <lb/>
            <hi rend="italic">om. Fhr</hi> 8 iurę <hi rend="italic">ChRL</hi> 9 recte git utatur 9 10 faceat <hi rend="italic">Ch</hi> domo <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> domu 9 12 se a. Z. &lt;p 13 deberet &lt;p quod] quia 7 14 a <lb/>
            iustis fi 15 et Į II quo. usque 9 17 homo <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 19 laenitatis <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            temteris <hi rend="italic">ChOy</hi> 21 quid <hi rend="italic">om. T</hi> ad <hi rend="italic">om. Thora. T</hi> oram fi <lb/>
            et <hi rend="italic">om</hi>. P 22 ue.l.it et neritas <hi rend="italic">T</hi> 23 conpellit (i <hi rend="italic">ex</hi> a) f 25 bonus <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            perturbant <foreign xml:lang="grc">β</foreign> ita <hi rend="italic">om</hi>. f </note>

<note type="footnote"> XXX XI Anj. Sect. V para 111. </note>

<note type="footnote"> 32 </note> <lb/>
             
<pb n="498"/>
            quibus uideatur peccari potius, si non fiant. et praecipue de <lb/>
            mendaciis hoc in hominum opinione praeualuit, ut peccata <lb/>
            non putentur illa mendacia, quin immo et recte facta esse <lb/>
            credantur, quando quisque pro eius cui falli expedit utilitate <lb/>
            mentitur, aut ne aliis noceat, qui nociturus uidetur, nisi mendaciis<lb n="5"/>
            euitetur. ad haec mendaciorum genera defendenda plurima <lb/>
            de scripturis sanctis suffragari putantur exempla. non <lb/>
            autem hoc est occultare ueritatem, quod est proferre mendacium. <lb/>
            quamuis enim omnis qui mentitur uelit celare quod <lb/>
            uerum est, non tamen omnis, qui uult quod uerum est celare. <lb n="10"/>
            mentitur. plerumque enim uera non mentiendo occulimus. sed <lb/>
            tacendo. neque enim mentitus est dominus, ubi ait: multa <lb/>
            habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare <lb/>
            modo. uera tacuit, non falsa locutus est, quibus ueris audiendis <lb/>
            eos minus idoneos iudicauit. quodsi eis hoc ipsum non<lb n="15"/>
            indicasset, id est non eos posse portare, quae dicere noluit. <lb/>
            occultaret quidem nihilominus aliquid ueritatis, sed posse hoc <lb/>
            recte fieri forsitan nesciremus aut non tanto firmaremur <lb/>
            exemplo. unde qui asserunt esse aliquando mentiendum, non <lb/>
            conuenienter commemorant Abraham hoc fecisse de Sarra,<lb n="20"/>
            quam sororem suam dixit. non enim dixit: non est uxor mea, <lb/>
            sed dixit: soror mea est, quod erat reuera tam propinqua <lb/>
            genere, ut soror non mendaciter diceretur. quod et postea iam <lb/>
            sibi ab illo qui abduxerat ea reddita confirmauit, respondens <lb/>
            illi et dicens: et uere soror mea est de patre, non de

<note type="footnote"> 7 cf. Quaest. de Leu. LXVni 12 loh. 16, 12 22 Gen. 20, 2 <lb/>
            25 Gen. 20, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 hoc de inendatiis ji 2 in <hi rend="italic">ante</hi> opinione <hi rend="italic">in</hi> p oppinione <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            4 quisque] quis y 5 quo <hi rend="italic">T</hi> 8 est <hi rend="italic">alt. om. T</hi> 9 uellit <hi rend="italic">TCh</hi> quodcelare <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> 10 uult celare quod est uerum 7 11 occultamas Y <lb/>
            13 illa <hi rend="italic">om. Tv</hi> 14 non <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> loquutus <hi rend="italic">T</hi> 15 id.oneos <hi rend="italic">Ch</hi> idoneus <lb/>
            o1 iudicabat <hi rend="italic">FL</hi> quidsi <hi rend="italic">V</hi> 16 eos non Fj5 pose <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            17 occultare F71 quidem] tamen y nihilhominus <hi rend="italic">B</hi> sed <hi rend="italic">er</hi> i <lb/>
            recte hoc P 19 unde-499, 17 nuncupari <hi rend="italic">om. V</hi> aliquando esse <hi rend="italic">fibd</hi> <lb/>
            20 sara <hi rend="italic">TaFLfcbd</hi> 22 dixit <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> sorror <hi rend="italic">el,</hi> reuera erat % <lb/>
            propinquo <hi rend="italic">FL</hi> 24 sibi] si <hi rend="italic">T om. Ch</hi> confinnauit] cuncta firmabit <lb/>
            0 25 uera e1 et non y </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="499"/>
            matre, hoc est de paterno genere, non de materno aliquid <lb/>
            ergo ueri tacuit, non falsi aliquid dixit, quando tacuit uxorem, <lb/>
            dixit sororem. hoc et filius eius fecit Isaac; nam et ipsum <lb/>
            nouimus propinquam suam coniugem fuisse sortitum. non est <lb/>
            ergo mendacium, cum silendo absconditur uerum, sed cum <lb n="5"/>
            loquendo promitur falsum. 
</p></div></div></body></text></TEI>