<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Et sancto quidem Dauid iustius dici potuit, quod nec <lb/>
            irasci debuerit, quamuis ingrato et reddenti mala pro bonis, <lb n="20"/>
            sed etsi ut homini ira subrepsit, non utique tantum debuit <lb/>
            praeualere, ut se facturum iuraret, quod aut saeuiendo faceret <lb/>
            aut peierando non faceret; illi autem inter Sodomitarum

<note type="footnote">6 cf. I Reg. 25, 22 sqq. 13 Ps. 54, 6 15 Ps. 6, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 uir ille y 2 quae nisi] quemsi <hi rend="italic">T</hi> 3 quo] quod <hi rend="italic">R</hi> qui <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            4 sanctis quando in scripturis p 5 etiam facienda credamus <hi rend="italic">om. rr</hi> <lb/>
            etiam] sed iam <hi rend="italic">TCh</hi> 6 paasim] possimus (us <hi rend="italic">s. I. m. 2) T</hi> 7 se <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> clementiae <hi rend="italic">TCh</hi> clementi <hi rend="italic">FL$j</hi> Iconsideratione <hi rend="italic">FL2t*fiyb</hi> <lb/>
            8 propter rp mitandum <hi rend="italic">Ch</hi> 9 facturus <hi rend="italic">ChT1</hi> 10 filias prostituere <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            11 uelet <hi rend="italic">Tl</hi> uel et <hi rend="italic">Ch</hi> timere <hi rend="italic">T</hi> turbabit <hi rend="italic">TCh</hi> 12 discerent <hi rend="italic">JtO1</hi> <lb/>
            fiecerint « 14 uenit m 15 etiam <hi rend="italic">dicere pM</hi> istae 0 oculos <hi rend="italic">Tl</hi> <lb/>
            16 meos <hi rend="italic">ChT1</hi> miraretur <hi rend="italic">TCh</hi> 17 oculum <hi rend="italic">ChT1</hi> non <hi rend="italic">ex</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2</hi> P uidisset <hi rend="italic">Tl</hi> uidissed <hi rend="italic">Ch</hi> fu.it <hi rend="italic">Ch</hi> 19 istius <hi rend="italic">. T</hi> potest ffi <lb/>
            20 irasci quidem <hi rend="italic">F</hi> debuerat o <hi rend="italic">debuit pbd</hi> redenti cl 21 set ff <lb/>
            et <hi rend="italic">om. T</hi> et sicut <hi rend="italic">RT</hi> et ut si <hi rend="italic">0</hi> 23 perierando <hi rend="italic">0</hi> ille <hi rend="italic">R1</hi> <lb/>
            libidinosas insanias Sodomitarum <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="496"/>
            libidinosas insanias constituto quia auderet dicere: etiamsi tui <lb/>
            hospites in tua domo, quo eos intrare humanitate uiolentissima <lb/>
            conpulisti, ab inpudicis apprehensi et oppressi muliebria patiantur, <lb/>
            nihil timeas, nihil cures, non expauescas, non horrescas, <lb/>
            non contremescas? quis haec uel illorum sceleratorum socius<lb n="5"/>
            hospiti pio dicere auderet? sed plane rectissime diceretur: <lb/>
            age quidquid potes, ne fiat, quod merito times, sed non te <lb/>
            timor iste conpellat, ut facias, quod in se filiae tuae fieri si <lb/>
            uoluerint, facient cum Sodomitis te auctore nequitiam; si <lb/>
            autem noluerint, patientur a Sodomitis te auctore uiolentiam. <lb n="10"/>
            noli facere magnum scelus tuum, dum maius horrescis alienum: <lb/>
            quantumlibet enim distet inter tuum et alienum, hoc erit <lb/>
            tuum, illud alienum. nisi forte pro defensione huius uiri in <lb/>
            eas se q\'Q.ispiam coartet angustias, ut dicat: quoniam accipere <lb/>
            quam facere praestat iniuriam, hospites autem illi non erant<lb n="15"/>
            utique facturi iniuriam, sed passuri, maluit uir iustus filias <lb/>
            suas iniuriam pati quam hospites suos eo iure, quo filiarum <lb/>
            dominus erat et nouerat non eas peccare, si id fieret, quia <lb/>
            peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio <lb/>
            sustinerent. denique non se ipsae stuprandas quamuis pro<lb n="20"/>
            masculis feminas pro illis hospitibus obtulerunt, ne reas <lb/>
            faceret non perpessio libidinis alienae, sed suae consensio <lb/>
            uoluntatis. nec pater earum hoc in se fieri permittebat, cum <lb/>
            hoc facere conarentur, quibus hospites non prodebat, quamuis <lb/>
            minus mali esset, quod in uno, quam si fieret in duobus, sed

<note type="footnote">1 insidias (3. <hi rend="italic">I. m</hi>. 2 l insanias) r dicere hoc <hi rend="italic">FL</hi> 2 ospites Ch <lb/>
            quae m qua [J nmanitate <hi rend="italic">Ch</hi> 3 a 0\' apprebensi. ? obpresei <lb/>
            &lt;3o patiuntur <hi rend="italic">0</hi> 4 horescas <hi rend="italic">R</hi> 5 contremiscas <hi rend="italic">FLfiтbd</hi> <lb/>
            scaelestorum tp 6 hospiti pio] hospiti <hi rend="italic">L</hi> hospitio FOf oapiti pio <hi rend="italic">Ck</hi> <lb/>
            planae <hi rend="italic">Ch</hi> dicerentur <hi rend="italic">R</hi> 7 agi <hi rend="italic">Ch</hi> quicquid <hi rend="italic">RT,</hi> 8 filiac <lb/>
            tuae <hi rend="italic">om. f</hi> 9 cum] eum <hi rend="italic">R</hi> et te (s. <hi rend="italic">I.)</hi> auctore, 10 patienter <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            uiolantiam <hi rend="italic">TCh</hi> 11 scaelus e 12 quantum enim libet 0 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. Rji</hi> in hoc <hi rend="italic">T</hi> 14 coartat <hi rend="italic">Ch</hi> coarctet <hi rend="italic">b</hi> dicat (t <hi rend="italic">8. exp</hi>. s) 9 <lb/>
            acipere <hi rend="italic">Ch</hi> 15 fecere <hi rend="italic">T</hi> illi autem 7 17 iurę <hi rend="italic">Ch</hi> 18 eas non £ <lb/>
            20 ipse <hi rend="italic">RLy</hi> 21 ospitibus <hi rend="italic">Ch</hi> reos <hi rend="italic">RW</hi> res 9 eas faceret <hi rend="italic">fibd</hi> <lb/>
            22 consentit p 24 faceret <hi rend="italic">Rl</hi> ospites <hi rend="italic">Chy</hi> 25 set <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="497"/>
            quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque ullus proprius <lb/>
            macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi praeualuisset <lb/>
            corporis uiribus, tamen non consentientem non maculasset <lb/>
            alienus. in filiabus autem non peccantibus nec ipse peccabat, <lb/>
             quia non eas peccare si opprimerentur inuitae, sed peccantes <lb n="5"/>
            ferre faciebat: tamquam si ab inprobis ut sui serui caederentur <lb/>
            offerret, ne hospites eius paterentur caedis iniuriam. de qua re <lb/>
            non disputabo, quia longum est, utrum uel dominus iure suae <lb/>
            potestatis recte sic utatur in seruo, ut seruum suum caedi <lb/>
            faciat innocentem, ne amicus eius etiam ipse innocens in domo <lb n="10"/>
            eius a uiolentis inprobis uapulet. sed certe Dauid nullo modo <lb/>
            recte dicitur iurare debuisse se esse facturum, quod postea <lb/>
            cerneret se facere non debere. unde constat, quod non omnia, <lb/>
            quae a sanctis uel iustis uiris legimus facta, transferre debemus <lb/>
            in mores, sed etiam hinc discere, quam late pateat et ad <lb n="15"/>
            quos usque perueniat, quod apostolus ait: fratres, etsi <lb/>
            praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos <lb/>
            qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu <lb/>
            lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. <lb/>
            praeoccupationes enim sunt istae, in quibus delinquitur, dum, <lb n="20"/>
            quid faciendum sit, aut ad horam non uidetur aut et qui <lb/>
            uiderit uincitur, ut scilicet fiat peccatum, cum uel latet ueritas <lb/>
            uel conpellit infirmitas. 
</p></div></div></body></text></TEI>