<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Si ergo peccare, ne grauius uel in nos uel in quoslibet <lb/>
            alii peccent, procul dubio non debemus, considerandum est in <lb/>
            eo, quod fecit Loth, utrum exemplum sit, quod imitari. an <lb/>
            potius quod uitare debeamus. magis enim uidetur intuendum<lb n="20"/>
            et notandum, cum tam horrendum malum ex inpietate flagitiosissima <lb/>
            Sodomitarum suis inpenderet hospitibus, quod cuperet <lb/>
            depellere nec ualeret, sic etiam iusti animum potuisse <lb/>
            turbari, ut uellet facere, quod non humani timoris nebulosa <lb/>
            tempestas, sed diuini iuris tranquilla serenitas, si consulatur<lb n="25"/>
            a nobis, faciendum non esse clamabit et iubebit potius, ut <lb/>
            sic nostra peccata caueamus, ne ullorum prorsus alienorum

<note type="footnote"> 15 Ez. 18, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 potuerint fabd illa] ea {J <hi rend="italic">2 al«iis T illis y</hi> 3 fortis (a. o <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. v) c 5 alienis] elyraosinis <hi rend="italic">TCh</hi> 8 aliquando <hi rend="italic">T</hi> 9 ita (i er <lb/>
            u) o ut] aut <hi rend="italic">0</hi> abuerit <hi rend="italic">ChTx</hi> 10 aut] et <hi rend="italic">TCh</hi> tu nisi <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            11 alia perplura y 12 ammittere <hi rend="italic">TCh</hi> amittere <hi rend="italic">B</hi> 14 alios <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            perpetua <hi rend="italic">TCh</hi> 17 negauiua <hi rend="italic">ChT1</hi> 19 lot R1 20 debeamua an <lb/>
            potius quod nitare <hi rend="italic">FL</hi> 22 ospitibus <hi rend="italic">T</hi> 23 debellere <hi rend="italic">Ch</hi> ai T* <lb/>
            potuisse <hi rend="italic">om. FL</hi> 24 faceret <hi rend="italic">Ch</hi> quod <hi rend="italic">om. Ch</hi> non om. <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            umani <hi rend="italic">Ch</hi> 25 consolatur <hi rend="italic">Ch TI</hi> 27 peccata nostra P illorum 71 </note> <lb/>
             
<pb n="495"/>
            peccatorum timore peccemus. aliena quippe ille uir iustus <lb/>
            timendo peccata, quae nisi consentientes inquinare non possunt, <lb/>
            perturbatus non adtendit suum, quo uoluit subdere filias libidinibus <lb/>
            inpiorum. haec quando in scripturis sanctis legimus, <lb/>
            non ideo, quia facta credimus, etiam facienda credamus, ne <lb n="5"/>
            uiolemus praecepta, dum passim sectamur exempla. an uero, <lb/>
            quia iurauit Dauid se occisurum esse Nabal et clementia consideratiore <lb/>
            non fecit, propterea illum imitandum esse dicemus, <lb/>
            ut temere iuremus nos esse facturos, quod non esse faciendum <lb/>
            postea uideamus? sed sicut illum timor, ut prostituere filias <lb n="10"/>
            uellet, sic istum, ut temere iuraret, ira turbauit. denique si <lb/>
            de ambolus interrogando, ut dicerent cur haec fecerint, fas <lb/>
            nobis esset inquirere, posset ille respondere: timor et tremor <lb/>
            uenerunt super me et contexerunt me tenebrae, <lb/>
            posset etiam iste: turbatus est prae ira oculus <lb n="15"/>
            meus, ut non miraremur uel illum in timoris tenebris uel <lb/>
            istum oculo turbato non uidisse, quod uidendum fuit, ne <lb/>
            facerent quod faciendum non fuit. 
</p></div></div></body></text></TEI>