<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua <lb/>
            intentione quid fiat; sed ea, quae constat esse peccata, nullo <lb/>
            bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla uelut bona <lb/>
            intentione facienda sunt. ea quippe opera hominum, sicut <lb/>
            causas habuerint bonas seu malas, nunc sunt bona, nunc mala, <lb n="10"/>
            quae non sunt per se ipsa peccata: sicut uictum praebere <lb/>
            pauperibus bonum opus est, si fit causa misericordiae cum <lb/>
            recta fide; sicut concubitus coniugalis, quoniam fit causa <lb/>
            generandi, si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. haec atque <lb/>
            huius modi secundum suas causas opera sunt bona uel mala, <lb n="15"/>
            quia eadem ipsa, si habent causas malas, in peccata uertuntur: <lb/>
            uelut si iactantiae causa pauper pascitur; aut lasciuiae <lb/>
            causa cum uxore concumbitur; aut filii generantur, non ut <lb/>
            deo, sed ut diabolo nutriantur. cum uero iam opera ipsa <lb/>
            peccata sunt, sicut furta, stupra, blasphemiae uel cetera talia, <lb n="20"/>
            quis est, qui dicat causis bonis esse facienda, ut uel peccata <lb/>
            non sint uel, quod est absurdius, iusta peccata sint? quis est, <lb/>
            qui dicat: ut habeamus, quod demus pauperibus, faciamus <lb/>
            furta diuitibus aut testimonia falsa uendamus, maxime si non <lb/>
            inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius damnaturis

<note type="footnote"> 1 membro] uerbo <hi rend="italic">V</hi> pariturj portenditur <hi rend="italic">V</hi> 2 paratum <hi rend="italic">V</hi> 3 faciendum <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> mentiendo ro membrum] uerbum <hi rend="italic">V</hi> non iam <hi rend="italic">T</hi> factu <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            4 non <hi rend="italic">om</hi>. S qUlfood <hi rend="italic">Ch</hi> 5 discerneret <hi rend="italic">Y</hi> 7 quid] quod <hi rend="italic">P</hi> et <lb/>
            ea <hi rend="italic">Y</hi> 8 optentu P 9 fatienda <hi rend="italic">Ch</hi> sicut] seu <hi rend="italic">V</hi> 10 habuerunt cp <lb/>
            nunc <hi rend="italic">pr</hi>. (c <hi rend="italic">s. I.)</hi> 9 non <hi rend="italic">P</hi> 11 pauperibus praebere 9 13 qlloniam] <lb/>
            <hi rend="italic">quando$ybd</hi> cum <hi rend="italic">V</hi> 15 uiusmodi <hi rend="italic">Ch</hi> huiusmodo <hi rend="italic">T</hi> 16 malas causas <lb/>
            <hi rend="italic">V$bd</hi> uertantur <hi rend="italic">Y</hi> 17 uelud <hi rend="italic">Y</hi> si <hi rend="italic">om. B</hi> si. <hi rend="italic">T pascatur FL</hi> <lb/>
            aut (a <hi rend="italic">m. 2 add.)</hi> y 18 com <hi rend="italic">Ch</hi> concombitur <hi rend="italic">Ch</hi> concubitur Yep <lb/>
            19 diabulo <hi rend="italic">Ch</hi> a diabulo <hi rend="italic">T</hi> 20 uel cetera <hi rend="italic">sqq. usque ad pag. 491, 14</hi> <lb/>
            perueniret <hi rend="italic">desunt in V</hi> 23 abeamus <hi rend="italic">0</hi> 24 aut] an <hi rend="italic">P</hi> 2o innocentes <lb/>
            (s <hi rend="italic">ex</hi> r) <hi rend="italic">T</hi> ledunt P laedantur f <lb/>
            .. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="490"/>
            iudicibus eruuntur? duo enim bona fiunt huius uenditione <lb/>
            mendacii, ut et pecunia sumatur, unde inops alatur, et iudex <lb/>
            fallatur, ne homo puniatur. testamenta etiam si possumus. <lb/>
            cur non uera supprimimus et falsa subponimus, ut hereditates <lb/>
            uel legata non habeant indigni, qui nihil ex eis operantur<lb n="5"/>
            boni, sed hi potius, a quibus esurientes pascuntur, nudi <lb/>
            uestiuntur, peregrini suscipiuntur, captiui redimuntur, ecclesiae <lb/>
            construuntur? cur enim non fiant illa mala propter haec bona. <lb/>
            si propter haec bona nec illa sunt mala? iam uero si aliquae <lb/>
            inmundae et diuites feminae uideantur amatores et stupratores<lb n="10"/>
            suos insuper ditaturae, cur non et has partes atque artes <lb/>
            suscipiat uir misericors, quibus pro tam bona causa utatur. <lb/>
            ut habeat, unde indigentibus largiatur, nec audiat apostolum <lb/>
            dicentem: qui furabatur, iam non furetur; magis <lb/>
            autem laboret operans manibus suis bonum, u t<lb n="15"/>
            habeat unde tribuere cui opus est? si quidem non <lb/>
            solum ipsum furtum, uerum etiam falsum testimonium et <lb/>
            adulterium et omne opus malum non erit malum, sed bonum, <lb/>
            si ea causa perpetretur, ut sit, unde fiat bonum. quis ista <lb/>
            dicat, nisi qui res humanas omnesque conatur mores legesque<lb n="20"/>
            subuertere? quod enim sceleratissimum facinus, quod turpissimum <lb/>
            flagitium, quod inpiissimum sacrilegium non dicatur <lb/>
            posse fieri recte atque iuste nec inpune tantum, uerum <lb/>
            etiam gloriose, ut in eo perpetrando non solum supplicia nulla <lb/>
            timeantur, sed sperentur et praemia, si semel concesserimus

<note type="footnote"> 14 Eph. 4, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 eruuntar] eeruuntur <hi rend="italic">Ch</hi> seruantur (a <hi rend="italic">in ras.) T</hi> bona ex dona ? <lb/>
            uiua <hi rend="italic">Ch</hi> 2 et <hi rend="italic">om. P</hi> summatur <hi rend="italic">ChT1</hi> inobs m 3 etiam] enim S <lb/>
            pcssimus <hi rend="italic">b</hi> 4 qaur <hi rend="italic">OPT1</hi> legata uel hereditates i 6 hii <hi rend="italic">TCk</hi> <lb/>
            hi potius] hpotius <hi rend="italic">P</hi> exnrientes tp1 eentea P 7 eclesiae <hi rend="italic">Ch</hi> 8 qanr <lb/>
            <hi rend="italic">PO</hi> 9 ai-bona <hi rend="italic">otn. Hji1</hi> haec <hi rend="italic">Otll. T</hi> 10 atrupratores <hi rend="italic">TO</hi> 11 ditaturac <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> quur <hi rend="italic">(sic Bempe-r) 0</hi> 12 suscipiator <hi rend="italic">B</hi> uir om. Br <lb/>
            15 ut <hi rend="italic">ex</hi> et o 16 tribuat <hi rend="italic">RLfJVb</hi> quidem in hoc y 19 quis est <lb/>
            adicat <hi rend="italic">P</hi> qui <hi rend="italic">T</hi> ita <hi rend="italic">TCh</hi> 20 omnesqui <hi rend="italic">TCh</hi> mores conatur <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            legisque <hi rend="italic">ChT1</hi> 22 sacrilegum P 24 etiam <hi rend="italic">om. RW</hi> ut] et f <lb/>
            25 timeantnr] mereantur <hi rend="italic">FL</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="491"/>
            in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed <lb/>
            quare fiat esse quaerendum, ut, quaecumque propter bonas <lb/>
            causas facta inueniuntur, nec ipsa mala esse iudicentur? at <lb/>
            si iustitia merito punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit <lb/>
            ideo se subtraxisse superflua diuiti, ut praeberet necessaria <lb n="5"/>
            pauperi; si merito punit falsarium, etiam qui se ideo testamentum <lb/>
            alienum corrupisse docuerit, ut ille heres esset, qui <lb/>
            facturus inde fuerat elemosynas largas, non ille, qui nullas; <lb/>
            si merito punit adulterum, etiam qui demonstrauerit misericordia <lb/>
            se fecisse adulterium, ut per illam, cum qua fecit, de <lb n="10"/>
            morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem, de qua quaestio <lb/>
            est, propius accedamus, si merito punit eum, qui feminae <lb/>
            alicui Priscillianistarum turpitudinis consciae propterea se <lb/>
            adulterino concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perueniret: <lb/>
            obsecro te, cum dicat apostolus: nec exhibeatis membra <lb n="15"/>
            uestra arma iniquitatis peccato et ideo nec manus <lb/>
            nec corporis genitalia nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, <lb/>
            ut Priscillianistas inuenire possimus, quid nos lingua, <lb/>
            quid totum os nostrum, quid organum uocis offendit, ut haec <lb/>
            exhibeamus arma peccato tantoque peccato, ubi deum nostrum, <lb n="20"/>
            ut Priscillianistas adprehensos ab ignorantiae blasphemiis <lb/>
            eruamus, sine excusatione ignorantiae blasphememus? 
</p></div></div></body></text></TEI>