<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Fuerunt enim etiam temporibus apostolorum, qui ueritatem <lb n="5"/>
            non ueritate, id est non ueraci animo praedicarent: <lb/>
            quos dicit apostolus Christum adnuntiasse non caste, sed per <lb/>
            inuidiam et contentionem. ac per hoc etiam tunc nonnulli <lb/>
            tolerati sunt adnuntiantes non casto animo ueritatem; non <lb/>
            tamen ulli laudati sunt tamquam adnuntiantes casto animo <lb n="10"/>
            falsitatem. denique de illis dicit: siue occasione siue ueritate <lb/>
            Christus adnuntietur; nullo modo autem diceret, ut <lb/>
            postea Christus adnuntietur, prius negetur. 
</p></div></div></body></text></TEI>