Fuerunt enim etiam temporibus apostolorum, qui ueritatem non ueritate, id est non ueraci animo praedicarent: quos dicit apostolus Christum adnuntiasse non caste, sed per inuidiam et contentionem. ac per hoc etiam tunc nonnulli tolerati sunt adnuntiantes non casto animo ueritatem; non tamen ulli laudati sunt tamquam adnuntiantes casto animo falsitatem. denique de illis dicit: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur; nullo modo autem diceret, ut postea Christus adnuntietur, prius negetur.