Fuerunt enim etiam temporibus apostolorum, qui ueritatem non ueritate, id est non ueraci animo praedicarent: quos dicit apostolus Christum adnuntiasse non caste, sed per inuidiam et contentionem. ac per hoc etiam tunc nonnulli tolerati sunt adnuntiantes non casto animo ueritatem; non tamen ulli laudati sunt tamquam adnuntiantes casto animo falsitatem. denique de illis dicit: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur; nullo modo autem diceret, ut postea Christus adnuntietur, prius negetur. Quocirca multis quidem modis possunt latentes haeretici uestigari nec catholica fide uituperata nec haeretica inpietate laudata. Sed si aliter omnino non posset educi de cauernis suis haeretica inpietas, nisi a tramite ueritatis lingua catholica deuiaret, tolerabilius illa occultaretur, quam ista praecipitaretur; tolerabilius in suis foueis delitiscerent uulpes, quam propter illas capiendas in blasphemiae foueam caderent uenatores; tolerabilius perfidia Priscillianistarum ueritatis uelamine tegeretur, quam fides catholicorum. ne a Priscillianistis mentientibus laudaretur, a catholicis credentibus negaretur. nam 5 cf. Phil. 1, 15 11 Phil. 1, 18 2 participes T 3 non ideo Ch 4 falsa sant V 5 non ueritatein TCh 6 ueraci] uero Y predicauerunt V 7 predicasse V per 8. I. w 8 inuidiam] immundiciam V hac R ac Ch atque V tunc om. V 9 tol-erati T non fin.] nulli V 10 ulli om. V 11 fin . sine (ue 8. l.) R 12 nallo-adnuntietur om .