<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>An forte qui eo modo Priscillianistas inuenire molitur, <lb/>
            ideo non negat Christum, quia ore depromit, quod corde non <lb/>
            credit? quasi uero — quod et paulo ante iam dixi — cum <lb/>
            dictum esset: corde creditur ad iustitiam, incassum <lb/>
            est additum: ore confessio fit ad salutem. nonne paene <lb n="10"/>
            omnes, qui Christum coram persecutoribus negauerunt, quod <lb/>
            de illo credebant, corde tenuerunt et tamen ore ad salutem <lb/>
            non confitendo perierunt, nisi qui paenitentia reuixerunt? quis <lb/>
            ita uanescat, ut existimet apostolum Petrum hoc habuisse in <lb/>
            corde quod in ore, quando Christum negauit? nempe in illa <lb n="15"/>
            negatione intus ueritatem tenebat et foras mendacium proferebat. <lb/>
            cur ergo lacrimis diluit, quod ore negauerat, si saluti <lb/>
            sufficiebat, quod corde credebat? cur loquens in corde suo <lb/>
            ueritatem tam amaro fletu puniuit mendacium, quod ore <lb/>
            depromsit, nisi quia magnam uidit esse perniciem, quod corde <lb n="20"/>
            quidem credidit ad iustitiam, sed ore non confessus est ad <lb/>
            salutem? 
</p></div></div></body></text></TEI>