Sed multo facilius, inquies, eorum latibula penetramus, si quod sunt nos esse mentiamur. hoc si liceret aut expediret, potuit Christus praecipere ouibus suis, ut lupinis amictae pellibus ad lupos uenirent et eos huius artis fallaciis inuenirent: quod eis non dixit nec quando eas in medium luporum se missurum esse praedixit. sed dices: non erant tunc inquirendi, cum essent apertissimi lupi, sed eorum morsus et saeuitia perferenda. quid? cum tempora posteriora praenuntians in uestitu ouium dixit rapaces lupos esse uenturos, nonne ibi erat locus, ut haec moneret et diceret: et uos, ut eos inueniatis, adsumite uestitum luporum, intrinsecus autem oues manete? non hoc ait. sed cum dixisset: multi ad uos uenient in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, non addidit: ex mendaciis uestris. sed: ex fructibus eorum cognoscetis eos. ueritate sunt cauenda, ueritate capienda, ueritate occidenda mendacia. absit, ut blasphemias ignorantium scienter blasphemando uincamus, absit, ut mala fallacium imitando caueamus. quomodo enim cauebimus, si, ut caueamus, habebimus? si enim, ut 8 cf. Matth. 10, 16 15 Matth. 7, 15. 16 1 corrigent Vbd: corrigunt RMFLPfa om . 9 uel miaericorditer om. V