<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Sed occultos lupos, inquies, indutos pellibus ouium <lb/>
            et dominicum gregem latenter grauiterque uastantes aliter <lb/>
            inuenire non possumus. unde ergo innotuerunt Priscillianistae, <lb/>
            priusquam huius mendacii fuisset excogitata uenatio? unde <lb/>
            ad ipsius auctoris illorum profecto astutioris et ideo tectioris <lb n="5"/>
            cubile peruentum est? unde tot tantique manifestati atque <lb/>
            damnati et ceteri innumerabiles partim correcti, partim uelut <lb/>
            correcti et ecclesia miserante conlecti sunt? multas enim uias <lb/>
            dat dominus, quando miseretur, quibus ad eorum perueniatur <lb/>
            indaginem: quarum duae sunt aliis feliciores, ut uel ab eis, <lb n="10"/>
            quos seducere uoluerunt, aut ab eis, quos iam seduxerant, <lb/>
            resipiscentibus conuersisque monstrentur. quod facilius fit, si <lb/>
            nefarius eorum error non mendacibus captationibus, sed ueracibus <lb/>
            disputationibus euertatur. quibus conscribendis operam <lb/>
            te oportet inpendere, quoniam dominus donauit, ut possis. <lb n="15"/>
            quae scripta salubria, quibus eorum peruersitas insana destruitur, <lb/>
            cum magis magisque innotuerint et a catholicis uel <lb/>
            antistitibus, qui loquuntur in populis, uel a quibusque studiosis <lb/>
            zelo dei plenis fuerint usquequaque diffusa, haec erunt <lb/>
            sancta retia, quibus capiantur ueraciter, non mendaciter inquirantur. <lb n="20"/>
            sic enim capti aut ultro quid fuerint fatebuntur et <lb/>
            alios, quos in sua mala societate nouerunt, uel concorditer <lb/>
            1 cf. Matth. 7, 15 <lb/>
            1 hoccultus <hi rend="italic">Ch</hi> inquies lupos <hi rend="italic">V</hi> indutus <hi rend="italic">Ch</hi> 2 latentes <sic>cp</sic> <lb/>
            grauiterque uastantes aliter <hi rend="italic">om</hi>. <sic>If</sic> 3 pricillianistae 9 4 esset <hi rend="italic">T <lb/>
            unde (de 8. I.)</hi> &lt;p <hi rend="italic">5 actoris V</hi> eorum P astutioris] aut inuenirent <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> ideo] inde <hi rend="italic">TCh</hi> 6 tot antiqui &lt;p tantique] antiqui <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            7 dampnati <hi rend="italic">V</hi> parti <hi rend="italic">V</hi> incorrecti <hi rend="italic">B</hi> correpti <sic>tp</sic> 8 correpti &lt;p <lb/>
            et in ecclesiam miserantem <hi rend="italic">bd</hi> conlecti] correcti <hi rend="italic">V</hi> enim habet <lb/>
            (habet <hi rend="italic">a. I.)</hi> y 9 dat <hi rend="italic">om</hi>. y 10 uel <hi rend="italic">om. V</hi> 11 quose ducere V <lb/>
            ne duxerant <hi rend="italic">V</hi> 12 resipisentibus y fit] sit ii sine farius <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            13 error eorum <hi rend="italic">FL</hi> aptationibus 9 14 operam te] operanter <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            operante <hi rend="italic">Ch ? </hi> 16 quae] querere <hi rend="italic">V</hi> scribta <hi rend="italic">T</hi> 18 antistibus T1^ <lb/>
            antestitibus <hi rend="italic">RP</hi> atestitibus <hi rend="italic">V</hi> locuntur T???? in populis <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            19 qui zelo <hi rend="italic">V</hi> pleno <hi rend="italic">R</hi> pleni <hi rend="italic">V</hi> fuerunt o diffusa <hi rend="italic">(in mg</hi>. <lb/>
            perfecta) y 20 sancta <hi rend="italic">om. V</hi> in quibus <sic>wT</sic> nomendaciter <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            22 uel-corrigent <hi rend="italic">om. TCh</hi> <lb/>
            31* <lb/>
             
<pb n="484"/>
            corrigent uel misericorditer prodent; aut, si eos pudebit fateri. <lb/>
            quod diuturna simulatione texerunt, occulta dei manu medicante <lb/>
            sanabuntur. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Sed multo facilius, inquies, eorum latibula penetramus, <lb/>
            si quod sunt nos esse mentiamur. hoc si liceret aut expediret,<lb n="5"/>
            potuit Christus praecipere ouibus suis, ut lupinis amictae <lb/>
            pellibus ad lupos uenirent et eos huius artis fallaciis inuenirent: <lb/>
            quod eis non dixit nec quando eas in medium <lb/>
            luporum se missurum esse praedixit. sed dices: non erant <lb/>
            tunc inquirendi, cum essent apertissimi lupi, sed eorum<lb n="10"/>
            morsus et saeuitia perferenda. quid? cum tempora posteriora <lb/>
            praenuntians in uestitu ouium dixit rapaces lupos esse uenturos, <lb/>
            nonne ibi erat locus, ut haec moneret et diceret: et <lb/>
            uos, ut eos inueniatis, adsumite uestitum luporum, intrinsecus <lb/>
            autem oues manete? non hoc ait. sed cum dixisset: multi<lb n="15"/>
            ad uos uenient in uestitu ouium, intrinsecus autem <lb/>
            sunt lupi rapaces, non addidit: ex mendaciis uestris. <lb/>
            sed: ex fructibus eorum cognoscetis eos. ueritate <lb/>
            sunt cauenda, ueritate capienda, ueritate occidenda mendacia. <lb/>
            absit, ut blasphemias ignorantium scienter blasphemando uincamus,<lb n="20"/>
            absit, ut mala fallacium imitando caueamus. quomodo <lb/>
            enim cauebimus, si, ut caueamus, habebimus? si enim, ut

<note type="footnote"> 8 cf. Matth. 10, 16 15 Matth. 7, 15. 16 </note>

<note type="footnote"> 1 corrigent <hi rend="italic">Vbd:</hi> corrigunt <hi rend="italic">RMFLPfa om</hi>. 9 uel miaericorditer <lb/>
            <hi rend="italic">om. V&lt;p</hi> prodent <hi rend="italic">Vbd:</hi> produnt <hi rend="italic">RMTChPFLfyy</hi> 2 manu dei <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            meditante (J1 3 sanabuntur <hi rend="italic">bd:</hi> sanantur <hi rend="italic">WMChPFLVT2Py®</hi> sonan. <lb/>
            tuT Tt sanatur <hi rend="italic">R</hi> 5 si <hi rend="italic">om. ChT1</hi> si quo deus non esae sentiamur P <lb/>
            quod sunt] dens <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">R</hi> nos] non <hi rend="italic">V</hi> si liceret] scilicet <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            7 lupos <hi rend="italic">ex</hi> lupus 9 ad eos <foreign xml:lang="grc">β</foreign> huius] su§ <hi rend="italic">FL</hi> 8 quos <hi rend="italic">Ch</hi> ..eis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            eos <hi rend="italic">V</hi> medio <hi rend="italic">V</hi> 9 dicis <hi rend="italic">F</hi> erant (a in ras.) <hi rend="italic">T</hi> erant Ch <lb/>
            11 quit <hi rend="italic">V</hi> qui <hi rend="italic">L</hi> 12 prenuntiens <hi rend="italic">Ch</hi> in] cura <hi rend="italic">Y</hi> 13 haec moneret <lb/>
            et <hi rend="italic">om. FL</hi> et uos-p. 499, <hi rend="italic">14</hi> niam ita ut <hi rend="italic">desunt in cod. M</hi> <lb/>
            14 ut <hi rend="italic">(ex</hi> e) <hi rend="italic">Ch</hi> eos] uos <hi rend="italic">T</hi> asum*ite <hi rend="italic">TCh</hi> assummite <hi rend="italic">P</hi> instrinsecus <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 15 autem-intrinsecus <hi rend="italic">om</hi>. Fl 16 in«trinsecus <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            18 agnoscetis Y 19 sunt <hi rend="italic">om. V</hi> occidenda] capienda o occidenda <lb/>
            sunt F 21 fallatium P fallacia <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="485"/>
            capiatur qui blasphemat nesciens, blasphemabo sciens, peius <lb/>
            est quod facio quam quod capio; si, ut inueniatur qui <lb/>
            Christum negat nesciens, ego Christum negabo sciens, ad <lb/>
            perditionem me secuturus est, quem sic inuenero: si quidem, <lb/>
            ut illum inueniam, prior pereo. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>An forte qui eo modo Priscillianistas inuenire molitur, <lb/>
            ideo non negat Christum, quia ore depromit, quod corde non <lb/>
            credit? quasi uero — quod et paulo ante iam dixi — cum <lb/>
            dictum esset: corde creditur ad iustitiam, incassum <lb/>
            est additum: ore confessio fit ad salutem. nonne paene <lb n="10"/>
            omnes, qui Christum coram persecutoribus negauerunt, quod <lb/>
            de illo credebant, corde tenuerunt et tamen ore ad salutem <lb/>
            non confitendo perierunt, nisi qui paenitentia reuixerunt? quis <lb/>
            ita uanescat, ut existimet apostolum Petrum hoc habuisse in <lb/>
            corde quod in ore, quando Christum negauit? nempe in illa <lb n="15"/>
            negatione intus ueritatem tenebat et foras mendacium proferebat. <lb/>
            cur ergo lacrimis diluit, quod ore negauerat, si saluti <lb/>
            sufficiebat, quod corde credebat? cur loquens in corde suo <lb/>
            ueritatem tam amaro fletu puniuit mendacium, quod ore <lb/>
            depromsit, nisi quia magnam uidit esse perniciem, quod corde <lb n="20"/>
            quidem credidit ad iustitiam, sed ore non confessus est ad <lb/>
            salutem? 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter illud, quod scriptum est: qui loquitur <lb/>
            ueritatem in corde suo, non sic accipiendum est, quasi

<note type="footnote">9 Rom. 10, 10 14 cf. Matth. 26, 69 sqq. 23 Ps. 14, 2 <lb/>
            1 blasphemabo] blaephemo <hi rend="italic">V</hi> blasphemando <hi rend="italic">F</hi> blasphemIW40 <hi rend="italic">L</hi> 2 facioj <lb/>
            ago (a <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">P, bd</hi> ei ut] sicut <hi rend="italic">TCh</hi> si utique <hi rend="italic">FP</hi> 8 nesciens <lb/>
            negat <hi rend="italic">V</hi> 4 sequuturua <hi rend="italic">Y</hi> 5 illo <hi rend="italic">Ch</hi> 7 depromitur <hi rend="italic">V</hi> 8 iam <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            cum] quam <hi rend="italic">TCh</hi> 9 sine causa esset in causl S additum <hi rend="italic">W</hi> incasum T1 <lb/>
            10 additum est <hi rend="italic">V</hi> ore autem <hi rend="italic">TVChJ</hi> nonnae rp poene <hi rend="italic">RT</hi> <lb/>
            pone P 11 persequutoribus <hi rend="italic">V</hi> 13 nisi-reuixerunt <hi rend="italic">om. V</hi> quia <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            pcr <hi rend="italic">paenitentiam pM</hi> 14 euanescat <hi rend="italic">{3y2bd</hi> ...hoc <hi rend="italic">Ch</hi> 16 foris <lb/>
            <hi rend="italic">$r;bd</hi> 17 quur 1\'1 doluit <hi rend="italic">T</hi> saluti. &lt;p 18 credebat] tenebat <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            ueritatcm in corde suo p 20 deprompsit <hi rend="italic">ChFVyybd</hi> uidit magnam p <lb/>
            pernitiem <hi rend="italic">R</hi> 21 credidit <hi rend="italic">(pr</hi>. di s. <hi rend="italic">I.)</hi> I? confisus (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            24 sic <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">φ</foreign> </note><lb/>
             
<pb n="486"/>
            retenta in corde ueritate loquendum sit in ore mendacium. <lb/>
            sed ideo dictum est, quia fieri potest, ut loquatur quisque <lb/>
            ore ueritatem, quae nihil ei prosit, si eam in corde non teneat, <lb/>
            id est, si quod loquitur ipse non credat. sicut haeretici, <lb/>
            maximeque idem Priscillianistae faciunt, cum catholicam ueritatem<lb n="5"/>
            non quidem credunt, sed tamen loquuntur, ut nostri <lb/>
            esse credantur. loquuntur ergo ueritatem in ore suo, non in <lb/>
            corde suo. propterea distinguendi erant ab illo, de quo dictum <lb/>
            est: qui loquitur ueritatem in corde suo. hanc autem <lb/>
            ueritatem catholicus sicut in corde loquitur, quia ita credit,<lb n="10"/>
            ita et in ore debet, ut ita praedicet; contra istam uero nec <lb/>
            in corde nec in ore habeat falsitatem, ut et corde credat ad <lb/>
            iustitiam et ore confessionem faciat ad salutem. nam et in <lb/>
            illo psalmo, cum dictum esset: qui loquitur ueritatem in <lb/>
            corde suo, mox etiam hoc additum est: qui non egit<lb n="15"/>
            dolum in lingua sua. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Et illud, quod ait apostolus: deponentes mendacium <lb/>
            loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo. <lb/>
            quia sumus inuicem membra, absit, ut sic intellegamus, <lb/>
            tamquam loqui mendacium permiserit cum eis, qui nondum<lb n="20"/>
            sunt nobiscum membra corporis Christi. sed ideo dictum est, <lb/>
            quia unusquisque nostrum hoc debet quemque deputare, quod <lb/>
            eum uult fieri, etiam si nondum factus est. sicut dominus <lb/>
            alienigenam Samaritanum proximum eius ostendit, cum quo <lb/>
            misericordiam fecit. proximus ergo habendus est, non alienus.

<note type="footnote"> 9 Ps. 14, 2 15 Ps. 14, 2. 3 17 Eph. 4, 25 23 cf. Luc- <lb/>
            10, 30 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 retenta] remota <hi rend="italic">FL</hi> ueritatem <hi rend="italic">TCh*</hi> 3 ueritatem ore <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            4 credit 7 5 iidem <hi rend="italic">bd cum voce</hi> faciunt <hi rend="italic">incipit codex 0</hi> 6 locuntur <lb/>
            <hi rend="italic">TOPt</hi>? 7 locuntur <hi rend="italic">RChOr</hi> 8 distinguendu t»1 10 catholicos <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 11 debet habere <hi rend="italic">V</hi> istam uero <hi rend="italic">om. V</hi> 12 habeat (t s. <hi rend="italic">I) </hi>? <lb/>
            13 in ore <hi rend="italic">FL</hi> confessione <hi rend="italic">T</hi> saluntem <hi rend="italic">Ch</hi> in om. &lt;p 15 hoc <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 17 apostolus ait <hi rend="italic">Chfiobd</hi> agit <hi rend="italic">Ch</hi> 18 com <hi rend="italic">Ch</hi> SilO <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. T 19 sic] ita <hi rend="italic">V</hi> 20 nundum <hi rend="italic">ChV</hi> 21 membra nobiscum F <lb/>
            nobis sunt <hi rend="italic">7</hi> comembra 7 22 debet] habet <hi rend="italic">V</hi> quenque <hi rend="italic">L r</hi> <lb/>
            reputare <hi rend="italic">0</hi> diu putare <hi rend="italic">P</hi> 24 aligenam <hi rend="italic">Chh1</hi> samaritanam Ch </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="487"/>
            cum quo id agendum est, ne remaneat alienus; et si propter <lb/>
            id, quod nondum est, fidei nostrae sacramentique particeps <lb/>
            factus, aliqua illi occultanda sunt uera, non tamen ideo dicenda <lb/>
            sunt falsa. 
</p></div></div></body></text></TEI>