<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Multa mihi legenda misisti, Consenti frater carissime, <lb/>
            multa mihi legenda misisti. quibus rescripta dum praeparo et <lb/>
            aliis atque aliis magis urgentibus occupationibus distrahor, <lb n="5"/>
            emensus est annus atque in eas me detrusit angustias, ut quomodocumque <lb/>
            rescriberem, ne arridente iam tempore nauigandi <lb/>
            perlatorem remeare cupientem diutius detinerem. itaque omnibus, <lb/>
            quae mihi Leonas dei famulus abs te adtulit, et mox ut ea <lb/>
            sumpsi et postea cum haec dictare iam uellem euolutis atque <lb n="10"/>
            perlectis et quanta potui consideratione perpensis ualde sum tuo <lb/>
            delectatus eloquio et sanctarum memoria scripturarum ingeniique <lb/>
            sollertia et dolore, quo neglegentes catholicos mordes, et

<note rend="script" type="footnote"> 2 Sci Augustini contra mendacium liber 1 <hi rend="italic">fol</hi>. 96h <hi rend="italic">R</hi> Item liber beati <lb/>
            Augustini aduersus Consentium contra mendacium <hi rend="italic">fol. 43 T</hi> Contra <lb/>
            mendacium <hi rend="italic">fol. 95* M Titulo uacuum spatium rel. in</hi> qp Contra Consentium <lb/>
            <hi rend="italic">fol. 51* Ch Codex 0 ab initio mutilus</hi> Incipit contra mendacium <lb/>
            ad Consentiam <hi rend="italic">fol. 124- P</hi> Incipit liber sci Augustini ad Consentium <lb/>
            contra mendacium <hi rend="italic">fol. 70b P</hi> Incipit liber aci Augustini contra mendacium <lb/>
            ad Consentium <hi rend="italic">fol. 67 L</hi> Aurelii Augustini doctoris contra mendatium <lb/>
            liber incipit ad Consentium <hi rend="italic">fol</hi>. 254 p Augustinus de mendacio <lb/>
            ad Consentium <hi rend="italic">fol. 43b V</hi> Incipit eiusdem ad Consentiam contra mendatium <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 13h 1 3 multis <hi rend="italic">ChFL</hi> micbi <hi rend="italic">LfC</hi> karissime <hi rend="italic">BC</hi> <lb/>
            4 multa-misisti <hi rend="italic">om. TChFLPVcpy</hi> rescripta dum] rescriptum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 atquae cp magis <hi rend="italic">om. V</hi> urgnentibus <hi rend="italic">Ofepy</hi> surgentibus <hi rend="italic">FLW</hi> <lb/>
            distraho. remensns <hi rend="italic">CR</hi> 6 atque emensus <hi rend="italic">V est om. V</hi> atque <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> eas- <hi rend="italic">Ch</hi> detrusit me y construsit <hi rend="italic">Ji LP</hi> construxit <hi rend="italic">RTCh</hi> <lb/>
            8 latorem <hi rend="italic">VW</hi> detinere <hi rend="italic">MRC</hi> 10 sum.si <hi rend="italic">T</hi> post y cum] <lb/>
            qa4 <hi rend="italic">V</hi> haec] ea <hi rend="italic">R</hi> euolutis (i <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">T</hi> 11 potu <hi rend="italic">V</hi> sum tuo] <lb/>
            sumptuoso <hi rend="italic">V</hi> stip tuo cp 12 dilectatus <hi rend="italic">TCh</hi> de.lectatus cp delectatus <lb/>
            eum <hi rend="italic">V</hi> 13 dolore uel liuore <hi rend="italic">V</hi> neclegentes y </note> <lb/>
             
<pb n="470"/>
            zelo, quo aduersus etiam latentes haereticos frendes. sed non <lb/>
            mihi persuadetur eos de latebris suis nostris esse mendaciis <lb/>
            eruendos. ut quid enim eos tanta cura uestigare atque indagare <lb/>
            conamur, nisi ut captos in apertumque productos aut etiam <lb/>
            ipsos ueritatem doceamus aut certe ueritate conuictos nocere<lb n="5"/>
            aliis non sinamus? ad hoc ergo, ut eorum mendacium deleatur <lb/>
            siue caueatur, dei autem ueritas augeatur. quomodo igitur <lb/>
            mendacio mendacia recte potero persequi? an et latrocinio <lb/>
            latrocinia et sacrilegio sacrilegia et adulterio sunt adulteria <lb/>
            persequenda? si autem ueritas dei in meo mendacio<lb n="10"/>
            abundabit, numquidnam et nos dicturi sumus: faciamus <lb/>
            mala, ut ueniant bona? quod uides quemadmodum detestetur <lb/>
            apostolus. quid est enim aliud \'mentiamur, ut haereticos <lb/>
            mendaces ad ueritatem adducamus\', nisi : faciamus mala. <lb/>
            ut ueniant bona? an aliquando bonum est mendacium uel<lb n="15"/>
            aliquando mendacium non est malum? cur ergo scriptum est: <lb/>
            odisti, domine, omnes, qui operantur iniquitatem; <lb/>
            perdes omnes qui loquuntur mendacium? non enim <lb/>
            aliquos excepit aut indefinite dixit (perdes loquentes mendacium\', <lb/>
            ut quosdam, non omnes intellegi sineret, sed uniuersalem<lb n="20"/>
            sententiam protulit dicens: perdes omnes qui

<note type="footnote"> 10 Rom. 8, 7. 8 17 Ps. 5, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 quod p etiam <hi rend="italic">om. V</hi> frendea. led] frendisset <hi rend="italic">TCh1</hi> 2 eoa <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> eruendos mendaciis f mendatiia <hi rend="italic">BlP*</hi> mendatiia se p 3 seruandos <lb/>
            <hi rend="italic">TCh</hi> tanta cura eos <hi rend="italic">FL</hi> inuestigare (in <hi rend="italic">8. I) RxFL V</hi> <lb/>
            atquae 11 aмque <hi rend="italic">Ch</hi> 4 ut nisi <hi rend="italic">Y</hi> captus <hi rend="italic">TCh</hi> productus <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            5 conuictus <hi rend="italic">Ch</hi> conuinctos <hi rend="italic">C</hi> 6 aliis] illis P ad] ob T1 ab <hi rend="italic">PCĂ</hi>. <lb/>
            at <hi rend="italic">R</hi> ergo <hi rend="italic">om. W</hi> 7 autem <hi rend="italic">om. Y</hi> igitur <hi rend="italic">om</hi>. 7 8 mendatia <lb/>
            mendatio 7 mendatio <hi rend="italic">(semper fere</hi> t) <hi rend="italic">Rn</hi> mendacium <hi rend="italic">V</hi> mendacia <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> rectg <hi rend="italic">R</hi> persequi (i <hi rend="italic">8. ras.) Ch</hi> 9 sacrilegia om. s1 <lb/>
            adulteria sunt p adulteria <hi rend="italic">om. V</hi> 11 et habundabit <hi rend="italic">TCh</hi> habnndabit <lb/>
            iZYr habundauit <hi rend="italic">B3</hi> habundauerit <hi rend="italic">V</hi> numquidnam et] numquin <lb/>
            nanet <hi rend="italic">Ch</hi> numquidnfin <hi rend="italic">T</hi> numquid <hi rend="italic">Y</hi> 12 queinammodum cp quomodo <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            detestatur <hi rend="italic">V</hi> 13 apostulus <hi rend="italic">M</hi> 15 uel aliquando mendacium om. » <lb/>
            16 quur <hi rend="italic">TC</hi> 17 domino <hi rend="italic">om. FL</hi> 18 perdes (des 8. <hi rend="italic">I. nt. ree.) Ch</hi> <lb/>
            locuntnr <hi rend="italic">(semper fere</hi> c) <hi rend="italic">!{\'RTYx(</hi> mendatium <hi rend="italic">(semper fere</hi> t) <hi rend="italic">P</hi> 19 indifinite <lb/>
            T indefinite <hi rend="italic">(init</hi>. in <hi rend="italic">s. 1.) R</hi> 20 siniret <hi rend="italic">Ch</hi> 21 dicens om. <hi rend="italic">FL</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="471"/>
            loquuntur mendacium. an quia non dictum est: perdes omnes <lb/>
            qui loquuntur omne mendacium uel qui loquuntur quodcumque <lb/>
            mendacium, ideo putandum est locum alicui relaxatum <lb/>
            esse mendacio? ut scilicet sit aliquod mendacium, quod qui <lb/>
            loquuntur non eos deus perdat, sed eos omnes perdat, qui <lb n="5"/>
            loquuntur iniustum mendacium, non quodcumque mendacium, <lb/>
            quia inuenitur et iustum, quod utique laudis debet esse, non <lb/>
            criminis? 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Nonne cernis, quantum adiuuet haec disputatio <lb/>
            eos ipsos, quos pro magna uenatione mendaciis nostris <lb n="10"/>
            capere molimur? Priscillianistarum est enim, sicut ipse monstrasti, <lb/>
            ista sententia: cui comprobandae adhibent testimonia <lb/>
            de scripturis exhortantes suos ad mentiendum tamquam exemplis <lb/>
            patriarcharum, prophetarum, apostolorum, angelorum, non <lb/>
            dubitantes addere etiam ipsum dominum Christum nec se <lb n="15"/>
            aliter arbitrantes ueracem suam ostendere falsitatem, nisi <lb/>
            ueritatem dicant esse mendacem. redarguenda sunt ista, non <lb/>
            imitanda; nec in eo malo debemus Priscillianistarum esse <lb/>
            participes, in quo ceteris haereticis conuincuntur esse peiores. <lb/>
            ipsi enim soli uel certe maxime ipsi reperiuntur ad occultandam <lb n="20"/>
            suam quam putant ueritatem dogmatizare mendacium <lb/>
            atque hoc tam magnum malum ideo iustum existimare, quia

<note rend="script" type="footnote"> 1 an quia] in qua <hi rend="italic">V</hi> 2 omne-loquuntur <hi rend="italic">om. V</hi> omne] iniustum <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            quocumque <hi rend="italic">TCh</hi> quodcunque <hi rend="italic">L</hi> quodcumquae o 3 ideoque <hi rend="italic">V</hi> esse <lb/>
            relaxatum 7 4 scilicet sit] licet sit <hi rend="italic">(in mg. m. 2) V</hi> 5 loquntur <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            perdat <hi rend="italic">om. FL</hi> 6 non] si p1 non-mendacium <hi rend="italic">om. W</hi> quodcunque <lb/>
            (n <hi rend="italic">semper) L</hi> 7 iniustum <hi rend="italic">ilfCTP?1</hi> debet <hi rend="italic">ex</hi> habet <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            non] in <hi rend="italic">T</hi> 9 cernitis tp 10 uen?ratione y 11 molimor <hi rend="italic">Ch</hi> priscilianistarura <lb/>
            <hi rend="italic">OkTlcp</hi> priscillanistarum p1 12 ista] ipsa <hi rend="italic">FL</hi> conprobandae <lb/>
            9 probande <hi rend="italic">V</hi> probandae <hi rend="italic">T</hi> cllprobandae P testimonium <lb/>
            <hi rend="italic">FL</hi> 18 eiortantes <hi rend="italic">TJrpp</hi> exhortantes (t <hi rend="italic">s. I) R om. V</hi> ad mentiendum <lb/>
            suos <hi rend="italic">V</hi> 15 etiam addere <hi rend="italic">V</hi> dum ipsum dum xpm <hi rend="italic">C</hi> 16 alter <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            autem <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 18 imitenda <hi rend="italic">Chl</hi> esse priscillianistarum <hi rend="italic">V</hi> priscianistarum <lb/>
            91 priscilianistarum <hi rend="italic">Oh\'f\'2T</hi> 19 nonuincuntur cpt 20 enim <lb/>
            <hi rend="italic">s. l. Ch</hi> ipsi maxime certe <hi rend="italic">V</hi> repperiuntur <hi rend="italic">T</hi> 21 dogmatizarem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            dogmanizare <hi rend="italic">T</hi> 22 estimere <hi rend="italic">V ,</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="472"/>
            dicunt in corde retinendum esse, quod uerum est, ore autem <lb/>
            ad alienos proferre falsum nullum esse peccatum et hoc esse <lb/>
            scriptum: qui loquitur ueritatem in corde suo; tamquam <lb/>
            hoc satis sit ad iustitiam, etiamsi loquatur quisque in <lb/>
            ore mendacium, quando non proximus, sed alienus hoc audit. <lb n="5"/>
            propterea etiam putant apostolum Paulum, cum dixisset: deponentes <lb/>
            mendacium loquimini ueritatem, statim <lb/>
            addidisse: unusquisque cum proximo suo, quia sumus <lb/>
            inuicem membra, ut uidelicet cum eis, qui nobis in societate <lb/>
            ueritatis proximi non sunt neque, ut ita dicam, commembres<lb n="10"/>
            nostri sunt, loqui liceat oporteatque mendacium. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Quae sententia sanctos martyres exhonorat, immo uero <lb/>
            aufert sancta omnino martyria. iustius enim sapientiusque <lb/>
            facerent secundum istos, si persecutoribus suis non se confiterentur <lb/>
            esse christianos nec eos sua confessione facerent<lb n="15"/>
            homicidas, sed potius mentiendo et negando quod erant, et <lb/>
            ipsi saluum haberent carnis commodum cordisque propositum <lb/>
            et illos conceptum animo scelus inplere non sinerent. non <lb/>
            enim proximi eorum erant in fide christiana, ut cum eis <lb/>
            deberent loqui ueritatem in ore suo, quam loquebantur in<lb n="20"/>
            corde suo, sed ipsius ueritatis insuper inimici. si enim Iehu, <lb/>
            quem sibi inter ceteros ad exemplum mentiendi prudenter <lb/>
            uidentur intueri, seruum Bahalis se esse mentitus est, ut

<note type="footnote"> 3 Ps. 14, 2 6 Eph. 4, 25 21 cf. IV Eeg. cap. 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quo <hi rend="italic">Ch</hi> orę <hi rend="italic">Ch</hi> 2 falsum <hi rend="italic">post</hi> esse <hi rend="italic">Ch</hi> falsum esse nullum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">om. Ch</hi> 4 oc <hi rend="italic">C</hi> etiamsi] si <hi rend="italic">V</hi> 5 alienos <hi rend="italic">ChT1</hi> 6 proptere* <lb/>
            hoc cp putant etiam <hi rend="italic">bd</hi> 8 addidisse (di <hi rend="italic">alt. 8. I.) R</hi> quia] quoniam <lb/>
            7 9 menbra <hi rend="italic">T</hi> 10 ueritas <hi rend="italic">T1</hi> ueritatis (tis 8. <hi rend="italic">I.) Ch</hi> coomembres <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 12 sentia <hi rend="italic">Ch</hi> sententia. <hi rend="italic">R</hi> scorfl <hi rend="italic">TCh</hi> martires <hi rend="italic">ChV</hi> <lb/>
            exonorat <hi rend="italic">R</hi> inhonorat <hi rend="italic">V</hi> uero] omnino <hi rend="italic">V</hi> 13 omnino sancta \'r <lb/>
            14 persequtoribus <hi rend="italic">V</hi> confiteretur <hi rend="italic">RM</hi> 16 omicidas <hi rend="italic">Tl</hi> set <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 ipsum <hi rend="italic">V</hi> commodum carnis g comodum o propositam <hi rend="italic">ChT1</hi> <lb/>
            18 concepto R2 concepta <hi rend="italic">ChTL</hi> animo.. <hi rend="italic">Ch</hi> scelos <hi rend="italic">ChT1</hi> scaelus JB <lb/>
            19 ut <hi rend="italic">om. TCh</hi> loqui eis ueritatem deberent f 20 hore <hi rend="italic">C</hi> 21 inimici <lb/>
            ueritatis ueritatem celarent <hi rend="italic">V</hi> insuper <hi rend="italic">om. V</hi> lehu] ieu <lb/>
            <hi rend="italic">MChRC1</hi> iesu TF1 eum P ille <hi rend="italic">FL</hi> hieu p iheu TF2 23 uidentor] noluerunt <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> baalis <hi rend="italic">Vbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="473"/>
            seruos eius occideret, quanto iustius secundum istorum per <lb/>
            uersitatem tempore persecutionis seruos daemonum se mentirentur <lb/>
            serui Christi, ne serui daemonum seruos occiderent <lb/>
            Christi, et sacrificarent idolis, ne interficerentur homines, si <lb/>
            sacrificauit ille Bahali, ut interficeret homines? quid enim eis <lb n="5"/>
            obesset secundum egregiam doctrinam mendaciloquorum, si <lb/>
            diaboli cultum mentirentur in corpore, quando dei cultus seruabatur <lb/>
            in corde? sed non sic intellexerunt apostolum martyres <lb/>
            ueri, martyres sancti. uiderunt quippe tenueruntque <lb/>
            quod dictum est: corde creditur ad iustitiam, ore confessio <lb n="10"/>
            fit ad salutem, et: in ore eorum non est inuentum <lb/>
            en t U III mend acium, ac sic inreprehensibiles abierunt, <lb/>
            ubi temptari a mendacibus ulterius non cauebunt, quia mendaces <lb/>
            amplius in suis caelestibus coetibus uel alienos uel <lb/>
            proximos non habebunt. illum uero Iehu mendacio inpio et <lb n="15"/>
            sacrificio sacrilego occidendos inpios et sacrilegos inquirentem <lb/>
            non imitarentur, nec si de illo qualis fuisset eadem scriptura <lb/>
            tacuisset. cum uero scriptum sit eum rectum cor non habuisse <lb/>
            cum deo, quid ei profuit, quod pro nonnulla oboedientia, <lb/>
            quam de domo Achab omnino delenda pro cupiditate suae <lb n="20"/>
            dominationis exhibuit, aliquantam mercedem transitoriam regni

<note type="footnote"> 10 Eom. 10, 10 11 Apoc. 14, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 iustius] plus <hi rend="italic">V</hi> 2 seruus <hi rend="italic">TCh</hi> se—daemonum <hi rend="italic">om. MRC</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">TCh</hi> se mentirentur <hi rend="italic">om</hi>. W mentientur <hi rend="italic">Ck</hi> 3 Cbristi-daemonum <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> seruus <hi rend="italic">Ch</hi> domonum <hi rend="italic">Ch</hi> occiderent (nt 8. <hi rend="italic">I.) R</hi> <lb/>
            4 hidolis <hi rend="italic">V</hi> 5 baali <hi rend="italic">CVbd</hi> interflcere <hi rend="italic">ChT1</hi> interficerent W 6 mendacilocorum <lb/>
            <hi rend="italic">11T</hi> mendacium <hi rend="italic">V</hi> 7 diabuli <hi rend="italic">M</hi> mentirent <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            corpore] ore <hi rend="italic">V</hi> 8 apostoli <hi rend="italic">FL</hi> martyres ueri <hi rend="italic">om. RMC</hi> 10 dictum] <lb/>
            scriptum <hi rend="italic">T$&gt;d</hi> ore autem <hi rend="italic">TCK1</hi> 12 bac <hi rend="italic">R</hi> 13 ualebunt <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            cauebunt cp quia (i 8. <hi rend="italic">I.)</hi> tp mendacibus <hi rend="italic">V</hi> 14 coelestibuB <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            cetibus <hi rend="italic">L</hi> 15 proximus <hi rend="italic">Ch</hi> Iehu] ieu <hi rend="italic">RMTChPf</hi> iheu <hi rend="italic">ff""2FL</hi> <lb/>
            hieu p hiesum <hi rend="italic">V</hi> iesu TT1 16 sacrilegio <hi rend="italic">R</hi> occidendo <hi rend="italic">T</hi> impius <lb/>
            <hi rend="italic">ChT1</hi> 17 imitati sunt <hi rend="italic">V</hi> 18 tacuisse <hi rend="italic">Ch</hi> tacuit <hi rend="italic">V</hi> abuisse Tt <lb/>
            19 ei 8. <hi rend="italic">l. R</hi> quod cfi W nonnulla (non <hi rend="italic">8. I.) M</hi> nulla <hi rend="italic">R7</hi> <lb/>
            20 quod <hi rend="italic">T</hi> demo <hi rend="italic">Ch</hi> acab <hi rend="italic">ChT1</hi> cupiditato <hi rend="italic">Ch</hi> 21 dominationes <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> exibuit p temporalis regni 7 </note> <lb/>
             
<pb n="474"/>
            temporalis accepit? ad sententiam potius ueridicam martyrum <lb/>
            defendendam te, frater, exhortor, ut sis aduersus mendaces <lb/>
            non mendacii doctor, sed ueritatis assertor. nam diligentius. <lb/>
            obsecro, adtende, quod dico, ut inuenias quam sit cauendum. <lb/>
            quod zelo quidem laudabili aduersus inpios, ut possint conprehendi<lb n="5"/>
            et corrigi uel uitari, sed tamen incautius docendum <lb/>
            putatur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia <lb/>
            uniuersaliter odisse debemus. nullum est enim mendacium, <lb/>
            quod non sit contrarium ueritati. nam sicut lux et tenebrae,<lb n="10"/>
            pietas et inpietas, iustitia et iniquitas, peccatum et recte <lb/>
            factum, sanitas et inbecilitas, uita et mors, ita inter se sunt <lb/>
            ueritas mendaciumque contraria. unde quanto amanus istam. <lb/>
            tanto illud odisse debemus. uerumtamen sunt quaedam mendacia, <lb/>
            quae credere nihil obsit, quamuis etiam tali mentiendi<lb n="15"/>
            genere fallere uoluisse mentienti sit noxium, non credenti. <lb/>
            tamquam si frater ille seruus dei Fronto in his, quae tibi <lb/>
            indicauit — quod absit — aliqua mentiretur, sibi nocuisset <lb/>
            profecto, non tibi, quamuis tu omnia credidisses sine tua iniquitate <lb/>
            narranti, quoniam siue illa ita gesta sint sine non ita,<lb n="20"/>
            non habent tamen aliquid, quod si quis crediderit ita esse <lb/>
            gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula ueritatis et doctrina <lb/>
            salutis aeternae iudicetur esse culpandus. si autem hoc quisque <lb/>
            mentiatur, quod si quis crediderit aduersus doctrinam <lb/>
            Christi haereticus erit, tanto est nocentior mentiens, quanto

<note type="footnote">1 sentie <hi rend="italic">Ch</hi> potius <hi rend="italic">om. V</hi> ueraedicam <hi rend="italic">TCh</hi> ueredicam P <lb/>
            2 defendam <hi rend="italic">Ch</hi> deferendam <hi rend="italic">V</hi> exortor T1 3 asertor <hi rend="italic">V</hi> 4 adtende Ifl <lb/>
            5 laudabilia <hi rend="italic">W</hi> impius <hi rend="italic">Ch</hi> 7 putatur multa genera mendaciorum <lb/>
            <hi rend="italic">RMOWI</hi> 9 odisse] ostendisse <hi rend="italic">V</hi> enim est <hi rend="italic">V</hi> enim mendacium est <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            10 ueritati contrarium <hi rend="italic">V</hi> ueritatis <hi rend="italic">C</hi> 11 rectum <hi rend="italic">TCh</hi> 13 et <lb/>
            mendacium <hi rend="italic">V</hi> quando <hi rend="italic">TCh</hi> 14 tanto <hi rend="italic">ex</hi> toto m. <hi rend="italic">2 B</hi> uernntamen <lb/>
            (n <hi rend="italic">semper) L</hi> 15 nichil <hi rend="italic">(semper</hi> ch) <hi rend="italic">llr</hi> 16 mentiendi <hi rend="italic">T</hi> 17 hiis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            iis <hi rend="italic">bd</hi> 18 non mentiretur <hi rend="italic">V</hi> sibi <hi rend="italic">om. TCh</hi> nocuisse <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            19 tua <hi rend="italic">TCh</hi> creddisses <hi rend="italic">Ch</hi> 21 tamen] tale <hi rend="italic">TCh</hi> ita crediderit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            22 etiamsi (si <hi rend="italic">s. l.) M</hi> ut regula <hi rend="italic">FL</hi> 23 interne <hi rend="italic">V</hi> culpandus <lb/>
            esse <hi rend="italic">V</hi> 24 mentiatur] nuntiat <hi rend="italic">V</hi> 25 hereticos <hi rend="italic">Ch</hi> nocentior est 17 <lb/>
            nOllcentior <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="475"/>
            miserior credens. uide ergo, quale sit, si aduersus doctrinam <lb/>
            Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, <lb/>
            ut inimicos eiusdem doctrinae capiamus, quos ad ueritatem, <lb/>
            dum nos ab ea recedimus, adducamus, immo uero cum mendaces <lb/>
            mentiendo capimus, mendacia peiora doceamus. aliud <lb n="5"/>
            est enim quod dicunt, quando mentiuntur, aliud quando <lb/>
            falluntur. nam cum haeresim suam docent, ea dicunt, in quibus <lb/>
            falluntur; quando autem se dicunt sentire, quod non <lb/>
            sentiunt, uel non sentire quod sentiunt, ea dicunt, in quibus <lb/>
            mentiuntur. quod eis quisquis credit, etsi eos non inuenit, <lb n="10"/>
            ipse non perit. a regula quippe catholica non recedit, qui <lb/>
            haereticum catholica dogmata mendaciter profitentem catholicum <lb/>
            credit. ac per hoc non est ei perniciosum, quia in hominis <lb/>
            mente, de qua latente non potest iudicare, non in dei fallitur <lb/>
            fide, quam debet insitam custodire. porro autem, quando <lb n="15"/>
            haeresim suam docent, quisquis eis crediderit putando ueritatem, <lb/>
            erit particeps ut erroris ita damnationis illorum. sic <lb/>
            fit, ut, cum illi sua nefaria dogmata fabulantur, in quibus <lb/>
            mortifero errore falluntur, tunc quisquis crediderit, pereat, <lb/>
            nos autem quando catholica dogmata praedicamus, in quibus <lb n="20"/>
            rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inueniatur quicumque <lb/>
            perierat; quando uero, cum sint Priscillianistae, ut sua <lb/>
            uenena non prodant, nostros se esse mentiuntur, quisquis <lb/>
            nostrum eis credit etiam illis latentibus ipse catholicus

<note type="footnote">1 qualeg z&gt; 3 doctrini <hi rend="italic">W</hi> quod <hi rend="italic">VMłp 4</hi> adducimus <hi rend="italic">V</hi> 5 docemua <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 6 enim est <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">ChT1</hi> dictum 3 mentitur <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            7 beresem <hi rend="italic">TCh</hi> heresim JR-f 9 quod non sentiunt uel non sentire quod <lb/>
            sentiunt ea dicunt <hi rend="italic">sqq. MC</hi> 10 quisquis eis <hi rend="italic">FL</hi> eius <hi rend="italic">TCh</hi> 11 peribit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 12 catholicum dogma <hi rend="italic">FL</hi> proferente P 13 hac <hi rend="italic">T</hi> pernitiosum <lb/>
            <hi rend="italic">TVy</hi> 14 de om. <hi rend="italic">V</hi> de qua latente non] de qualitate <lb/>
            nemo <hi rend="italic">C</hi> latent <hi rend="italic">V</hi> late ne R 16 heresim <hi rend="italic">TLf</hi> 17 error ista <hi rend="italic">TiCh</hi> <lb/>
            et damnationis <hi rend="italic">bd</hi> dampnationis <hi rend="italic">V</hi> illorum] eoram P sicj sit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            18 ut] aut (a a. <hi rend="italic">I.) T</hi> in—falluntur <hi rend="italic">om. TCh</hi> 19 errore mortifero <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            20 qui <hi rend="italic">Chl</hi> 21 ei. cp crediderit <hi rend="italic">ex</hi> dederit <hi rend="italic">Ch</hi> inuenitnr <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            quaecumque \'fit 22 priscilianistae <hi rend="italic">M</hi> 23 non <hi rend="italic">(del. assign.) f om. V</hi> <lb/>
            nostris <hi rend="italic">T</hi> 24 credit eis <hi rend="italic">V</hi> credito <hi rend="italic">B</hi> in illis <hi rend="italic">R</hi> catholicus <lb/>
            ipse T </note> <lb/>
             
<pb n="476"/>
            perseuerat; nos contra ut ad eorum perueniamus indaginem, si <lb/>
            Priscillianistas nos esse mentimur, quia eorum tamquam nostra <lb/>
            sumus dogmata laudaturi, quisquis ea crediderit, ant confirmabitur <lb/>
            apud eos aut transferetur ad eos interim statim. quid <lb/>
            autem hora superuentura pariat, utrum inde postea liberentur<lb n="5"/>
            uera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus nobis, et <lb/>
            utrum audire uelint docentem, quem sic experti sunt mentientem, <lb/>
            quis nouerit certum? quia hoc esse ignoret incertum? <lb/>
            ex quo colligitur perniciosius aut, ut mitius loquar, periculosius <lb/>
            mentiri catholicos, ut haereticos capiant, quam mentiuntur<lb n="10"/>
            haeretici, ut catholicos lateant, quoniam quisquis credit <lb/>
            catholicis mentiendo temptantibus, aut efficitur aut confirmatur <lb/>
            haereticus, quisquis autem credit haereticis mentiendo <lb/>
            sese occultantibus, non desinit esse catholicus. quod ut fiat <lb/>
            planius, aliqua exempli gratia proponamus et ex eis potissimum<lb n="15"/>
            scriptis, quae mihi legenda misisti. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Ecce constituamus ante oculos callidum exploratorem <lb/>
            accedere ad eum, quem Priscillianistam esse praesenserit, et <lb/>
            Dictinii episcopi uel cogniti uitam uel incogniti famam laudare <lb/>
            mendaciter; est hoc tolerabilius adhuc, quia ille putatur fuisse<lb n="20"/>
            catholicus atque ex illo errore correctus. deinde Priscillianum <lb/>
            — hoc enim sequitur in arte mentiendi — uenerabiliter

<note type="footnote"> 19 Dictinii Libra </note>

<note type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">om. ChT1</hi> ut indaginem (ut <hi rend="italic">exp. m. 2) T</hi> ut indaginem <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            2 mentitur <hi rend="italic">R</hi> mentiamur <hi rend="italic">LFy1</hi> nostra <hi rend="italic">TCh</hi> 3 eos <hi rend="italic">V</hi> 4 apnt <hi rend="italic">RT</hi> <lb/>
            statim aut transferetur ad eos interim <hi rend="italic">V</hi> interim] interitu P quit F <lb/>
            5 ora <hi rend="italic">T</hi> 6 falsantibus <hi rend="italic">V</hi> 7 uelint audire f dicentem <hi rend="italic">T om. P</hi> <lb/>
            quem- aic] qui <hi rend="italic">FL</hi> 8 eese hoc <hi rend="italic">TCh</hi> ignoret esse P 9 pernitiosius <lb/>
            o 10 mentire <hi rend="italic">TCh</hi> hereticos (e <hi rend="italic">pro</hi> ae <hi rend="italic">semper fere omnes eodd.)</hi> <lb/>
            11 catholicus R chatholicos <hi rend="italic">T</hi> credit-autem <hi rend="italic">om</hi>. \'P 13 hereticos <lb/>
            <hi rend="italic">ChT1</hi> hereticos <hi rend="italic">T</hi> mentiendos <hi rend="italic">R</hi> mentiendo? <foreign xml:lang="grc">φ</foreign> 14 sese] esse <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">V</hi> desi»nit <hi rend="italic">T</hi> catholicos <hi rend="italic">ChT1</hi> 15 panius Tl aliquo <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            aliqua (li s. <hi rend="italic">l.)</hi> 9 proonamus <hi rend="italic">V</hi> 16 scriptus <hi rend="italic">Chl</hi> scriptQ <hi rend="italic">V</hi> quem <hi rend="italic">Jft</hi> <lb/>
            misisti legenda y 17 exploratorem callidum <hi rend="italic">V</hi> 18 quaem y priscilianistam <lb/>
            M\'P 19 dictynii <hi rend="italic">WRMCh</hi> dictuni <hi rend="italic">V</hi> dictinii <hi rend="italic">TPFLC</hi> <lb/>
            20 mendatiter <hi rend="italic">TCh</hi> 21 errore-sequitur <hi rend="italic">om. T</hi> priscilianum M <lb/>
            22 artem <hi rend="italic">TCh</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="477"/>
            commemoraturus est, hominem inpium et detestabilem et pro <lb/>
            suis nefariis sceleribus criminibusque damnatum. in qua eius <lb/>
            uenerabili commemoratione si forte ille, cui retia tenduntur <lb/>
            huius modi, firmus Priscillianista non fuerat, hac eius praedicatione <lb/>
            firmabitur. cum autem ad cetera explorantis sermo <lb n="5"/>
            processerit et dicentis misereri se eorum, quos tantis errorum <lb/>
            tenebris tenebrarum auctor inuoluerit, ut honorem animae <lb/>
            suae et claritatem diuinae prosapiae non agnoscant, tum <lb/>
            deinde Dictinii librum, cuius nomen est Libra, eo quod petractatis <lb/>
            duodecim quaestionibus uelut unciis explicatur, tantis <lb n="10"/>
            extulerit laudibus, ut talem Libram, qua horrendae blasphemiae <lb/>
            continentur, multis librarum auri milibus pretiosiorem esse <lb/>
            testetur, nempe haec astutia mentientis animam credentis <lb/>
            interficit aut iam interfectam in eadem morte demergit ac <lb/>
            deprimit. sed, inquies, postea liberabitur. quid? si non fiat, <lb n="15"/>
            siue aliquo interueniente inpedimento, ne coepta conpleantur, <lb/>
            siue obstinatione mentis haereticae rursus eadem negantis, <lb/>
            etiamsi aliqua iam coeperat confiteri? praesertim quia, si <lb/>
            cognouerit se ab alieno fuisse temptatum, eo ipso audacius <lb/>
            illa, quae sentit, studebit occultare mendacio, quando id inculpate <lb n="20"/>
            fieri multo certius didicerit etiam ipsius sui temptatoris <lb/>
            exemplo. hoc quippe in homine, quod ueritatem tegendam

<note type="footnote"> 1 commemoratus <hi rend="italic">FLV$hominum Ch</hi> 3 cQmemoratione <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            4 huiua modi] qui usque modo (q <hi rend="italic">et</hi> que <hi rend="italic">add. m. 2) T</hi> uiusmodi <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            prescillianista <hi rend="italic">T</hi> pristiliaxiista (c <hi rend="italic">M) MCh</hi> 5 autem] hoc <hi rend="italic">W ad]</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">ChT1</hi> de <hi rend="italic">C</hi> 6 processerit <hi rend="italic">om. RMC</hi> misereris <hi rend="italic">RP</hi> se <hi rend="italic">om. RP</hi> <lb/>
            quos] post <hi rend="italic">TCh</hi> tanto <hi rend="italic">P</hi> 7 actor <hi rend="italic">V</hi> 8 diuinae <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            prosepiae <hi rend="italic">RM</hi> prosapientia <hi rend="italic">P</hi> agnoscunt <hi rend="italic">ChT1</hi> tunc <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            9 dictynii <hi rend="italic">WRTP</hi> dictuni <hi rend="italic">V</hi> libraę &lt;p pertractis <hi rend="italic">W</hi> 10 uel* et <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ueluti <hi rend="italic">V</hi> uncis <hi rend="italic">C</hi> unicus P unci#is <hi rend="italic">T</hi> 11 librum 7 quo y <lb/>
            12 praetiosiorem <hi rend="italic">Rf</hi> pretiosior <hi rend="italic">T</hi> preciosior <hi rend="italic">Ch</hi> 14 eandem r mortem <lb/>
            Ry deprimit ac demergit p hac <hi rend="italic">T</hi> 16 siue] aut <hi rend="italic">Y</hi> cepta <lb/>
            <hi rend="italic">RChLy</hi> 17 in obstinatione <hi rend="italic">T</hi> 18 aliquam <hi rend="italic">MC</hi> ceperat <hi rend="italic">TCh</hi> ceperant <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> praesertim <hi rend="italic">om. V</hi> 19 alie non <hi rend="italic">M</hi> alieno non <hi rend="italic">C</hi> 20 illa] <lb/>
            ea 7 sentitis <hi rend="italic">TM</hi> id <hi rend="italic">om. V</hi> 22 exemplo <hi rend="italic">ante</hi> ipsiuo <hi rend="italic">in bd</hi> <lb/>
            exempla <hi rend="italic">TCh2</hi> quodj quoad <hi rend="italic">V</hi> qui <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="478"/>
            putat esse mentiendo, qua tandem fronte culpabimus et damnare <lb/>
            audebimus, quod docemus? . 
</p></div></div></body></text></TEI>