<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="72" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="59" unit="altchapter"/> At in omnibus his quattuor sententiis ueritas pro<lb n="15"/>
            communione catholicae est, quia, si utraque uera sunt, propter <lb/>
            homines quales et uos habebatis communionem orbis terrarum <lb/>
            deserere minime debebatis; si utraque falsa sunt, propter <lb/>
            nulla crimina traditionis cauendum erat crimen atrocissimum <lb/>
            diuisionis; si nostra uera et uestra falsa sunt, olim quid <lb n="20"/>
            dicere non habetis; si uestra uera et nostra falsa sunt, falli <lb/>
            potuimus cum orbe terrarum de hominum iniquitate, non fidei <lb/>
            ueritate. non enim debuit attendere semen Abrahae in omni <lb/>
            gente diffusum, quid uos nosse diceretis, sed quid iudicibus <lb/>
            probaretis. unde scimus, quid egerint quos uestri maiores <lb n="25"/>
            accusauerunt, etiamsi uera eis obiciebantur, ut uel cognitoribus <lb/>
            causae uel certe ecclesiae ubique diffusae, quae non nisi <lb/>
            cognitorum sententias debebat attendere, non illa uera sed <lb/>
            falsa putarentur? non ideo deus absoluit, quidquid hominum <lb/>
            sceleris ut homines nosse non possint; neminem tamen recte

<note type="footnote">9 cf. Petil. epist. II </note>

<note type="footnote">8 insere <hi rend="italic">Oml</hi> 11 tamen <hi rend="italic">om. PQ</hi> iam ut <hi rend="italic">PQ</hi> iam <hi rend="italic">fort. delendum,<lb/>
             qf. p. 196, 7. 236, 12</hi> 12 <hi rend="italic">post</hi> proferuntur <hi rend="italic">add. v:</hi> quae usque ad <lb/>
            hunc diem omnino nesoimus; <hi rend="italic">cf. lin. 7</hi> 15 quatuor his <hi rend="italic">Pml</hi> 16 quia <lb/>
            si] quasi <hi rend="italic">Pml</hi> 21 diceretis <hi rend="italic">0m2PQv</hi> 26 ut] cum <hi rend="italic">v</hi> 30 ut] ad <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="227"/>
            iudicari puto nocentem, qui hominem non conuictum crediderit <lb/>
            innocentem. unde ergo nocens orbis terrarum, si nosse non <lb/>
            potuit etiam uerum fortasse crimen Afrorum et hoc aut ideo <lb/>
            nosse non potuit, quia nemo ad eum detulit, aut ideo, quia <lb/>
            in eo quod delatum est cognitoribus potius iudicantibus quam <lb n="5"/>
            uictis murmurantibus credidit? hinc ergo laudandus est Petilianus, <lb/>
            quod hoc, cum omnino inuictissimum cerneret, silentio. <lb/>
            praetermisit; non plane laudandus, quod cetera similiter inuicta, <lb/>
            quae tamen putauit posse obscurari, uerborum nebulis <lb/>
            operire conatus est et quod me fecit causam, cum defecisset <lb n="10"/>
            in causa, de me quoque ipso nihil dicens, nisi quod aut omnino <lb/>
            falsum esset aut culpandum non esset aut ad me iam <lb/>
            non pertineret. sed interea uos, quos inter me et illum iudices <lb/>
            posui, sapitisne aliquid inter uerum falsumque discernere, <lb/>
            inter inflatum et solidum, inter turbidum et tranquillum, <lb n="15"/>
            inter tumidum et sanum, inter diuina praedicta et humana <lb/>
            praesumpta, inter probationes et criminationes, inter documenta <lb/>
            et figmenta, inter causae actionem et causae auersionem? <lb/>
            si sapitis, bene et recte; si autem non sapitis, nos uestri <lb/>
            curam gessisse non paenitebit, quia, etsi cor uestrum ad pacem <lb n="20"/>
            non conuertitur, pax nostra tamen ad nos reuertitur.

<note rend="script" type="footnote"> 7 quod <hi rend="italic">om. Oml</hi> 11 ipse <hi rend="italic">PQ</hi> 18 inter me <hi rend="italic">Bqq.] cf. quae de 0 ad<lb/>
             p</hi>. 199, <hi rend="italic">9. 200, 27. 212, 10 et 18 adnotaui</hi> 14 falsumne <hi rend="italic">PQv</hi> 18 <hi rend="italic">alt</hi>. <lb/>
            causa <hi rend="italic">Oml</hi> 21 reuertetur <hi rend="italic">v; add</hi>. Exp*. liber contra epiani petiliani <lb/>
            item aur. augustini 0 Explicit liber III. eiusdem contra epistulam petiliani <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> Explieit liber tercius aurelii augustini epi contra epJam petiliani <hi rend="italic">Q</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> 
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>