<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="71" subtype="section" type="textpart"><p>Cum enim de traditoribus et a nobis contra uestros et<lb n="5"/>
            a uobis contra nostros documenta proferuntur — si tamen <lb/>
            et a uobis aliqua proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino <lb/>
            nescimus; neque enim ea Petilianus suis litteris inserere praetermitteret, <lb/>
            qui tam diligenter contra me partes gestorum, <lb/>
            quae ad causam pertinent, commemorandas inserendasque curauit <lb n="10"/>
            —, uerumtamen, ut iam dicere coeperam, si et a nobis <lb/>
            et a uobis talia proferuntur, profecto aut utraque uera sunt <lb/>
            aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra <lb/>
            falsa et uestra uera. plus quid dicatur, non inuenitur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>