Cum enim de traditoribus et a nobis contra uestros et a uobis contra nostros documenta proferuntur — si tamen et a uobis aliqua proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino nescimus; neque enim ea Petilianus suis litteris inserere praetermitteret, qui tam diligenter contra me partes gestorum, quae ad causam pertinent, commemorandas inserendasque curauit —, uerumtamen, ut iam dicere coeperam, si et a nobis et a uobis talia proferuntur, profecto aut utraque uera sunt aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera. plus quid dicatur, non inuenitur.