<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="70" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="58" unit="altchapter"/> Cum enim ex euangelio uelut contra nos testimonium <lb/>
            posuisset, ubi dominus ait: <hi rend="italic">uenient ad uos in <lb n="20"/>
            uestitu, ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. <lb/>
            ex fructibus eorum cognoscetis eos,</hi> ego respondi et dixi: <lb/>
            ergo fructus consideremus. tum continuo subieci et <lb/>
            adiunxi: obicitis traditionem: hanc ipsam multo <lb/>
            probabilius nos uobis obicimus. et ne per multa <lb n="25"/>
            curramus, in eadem Constantiniensi ciuitate Siluanum <lb/>
            episcopum maiores uestri in ipso exordio <lb/>
            sui schismatis ordinarunt. iste cum adhuc esset <lb/>
            subdiaconus, manifestissimus traditor

<note type="footnote">12 cf. Cresc. III 27, 30—29, 83 20 lib. II 16, 36. Matth. 7, <lb/>
            15—16 28 lib. I 21, 23-22, 24 </note>

<note type="footnote">1 ostendere <hi rend="italic">Oml</hi> 5 si <hi rend="italic">om. v</hi> 8 praedeceBsore <hi rend="italic">Om2PQv</hi> 9 offenderet <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 10 saltim <hi rend="italic">PQ</hi> 12 zenofilo <hi rend="italic">0</hi> 13 alligatam <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            14 obtima <hi rend="italic">0</hi> 16 ut <hi rend="italic">om. 0</hi> 20 aeninnt <hi rend="italic">l. c</hi>. 21 inta9 <hi rend="italic">l. c</hi>. 26 constantinianensi <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> constantiniacensi <hi rend="italic">PQ</hi> 28 ordinauernnt <hi rend="italic">h,</hi> ut <hi rend="italic">at I</hi> <lb/>
            21, 23* </note> <lb/>
             
<pb n="225"/>
            municipalibus gestis expressus est. si et uos aduersus <lb/>
            maiores nostros aliqua documenta profertis, aequa <lb/>
            condicio postulatur, ut (aut) utraque uera aut <lb/>
            utraque falsa credamus. si utraque uera sunt, uos <lb/>
            estis sine dubio schismatis rei, qui crimina uos <lb n="5"/>
            fugere in totius orbis communione finxistis, quae <lb/>
            in ipsa particula uestrae concisionis habebatis. <lb/>
            si autem utraque falsa sunt, uos estis sine dubio <lb/>
            schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum <lb/>
            immani separationis crimine maculamini. <lb n="10"/>
            quodsi a nobis aliqua et a uobis nulla uel a nobis <lb/>
            uera et a uobis falsa proferuntur, non est discutiendum <lb/>
            quam penitus uestra ora claudantur. quid, <lb/>
            si uos sancta et uera Christi ecclesia conuinceret <lb/>
            atque superaret, etiamsi nos nulla uel falsa, uos <lb n="15"/>
            autem aliqua et uera traditionis documenta teneretis, <lb/>
            quid iam uobis restet, nisi ut, si uultis, pacem <lb/>
            diligatis, si autem non uultis, saltem obmutescatis? <lb/>
            etenim quaecumque modo proferretis, <lb/>
            facillime et uerissime dicerem tunc ecclesiae plenariae <lb n="20"/>
            et catholicae unitati iam per tot gentes <lb/>
            diffusae atque firmatae uos ea probare debuisse, <lb/>
            ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis <lb/>
            pellerentur foras. quod si conati estis facere, <lb/>
            procul dubio probare non potuistis et uicti uel <lb n="25"/>
            irati uos ab innocentibus, qui damnare incerta <lb/>
            non possent, immani sacrilegio separastis. si autem <lb/>
            nec conati estis id agere, nimis execrabili et <lb/>
            impia caecitate uos a frumentis Christi, quae per <lb/>
            totum (agrum, id est totum) mundum, usque ad <lb n="30"/>
            finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi <lb/>
            praecidistis. ad haec, quae ex illa mea priore epistula

<note type="footnote">3 ant <hi rend="italic">sttppleui ex I 21, 23</hi> 4 esse credamus <hi rend="italic">I 21, 23</hi> si <hi rend="italic">om. Oml</hi> <lb/>
            8 sin v 13 ora <hi rend="italic">om. PQ</hi> 17 ut <hi rend="italic">om. PQ</hi> 30 agrum id est <hi rend="italic">supple v</hi> <lb/>
            totum <hi rend="italic">ego addidi ex I 22, 24</hi> 32 mea priore mea <hi rend="italic">Q</hi> priore mea v </note>

<note type="footnote"> LII Angust. o. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 15 </note> <lb/>
             
<pb n="226"/>
            commemoraui, Petilianus nihil respondit omnino. et utique <lb/>
            uidetis his paucis uerbis totam causam quae inter nos agitur <lb/>
            contineri, quid enim dicere conaretur, ubi quidquid eligeret <lb/>
            uinceretur? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>