<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Proinde siue de Christo siue de eius ecclesia siue <lb/>
            de quacumque alia re, quae pertinet ad fidem uitamque uestram, <lb/>
            non dicam nos nequaquam comparandi ei qui dixit: licet si<lb n="15"/>
            nos, sed omnino quod secutus adiecit: si angelus de <lb/>
            caelo uobis annuntiauerit praeterquam quod in <lb/>
            scripturis legitimis et euangelicis accepistis, anathema <lb/>
            sit. haec uobiscum et cum omnibus quos Christo lucrari <lb/>
            cupimus actitantes atque inter cetera sanctam ecclesiam, quam<lb n="20"/>
            in dei litteris promissam legimus et sicut promissa est in <lb/>
            omnibus gentibus reddi cernimus, praedicantes ab his, quos <lb/>
            ad eius pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum <lb/>
            flammas meruimus odiorum, quasi nos eos in ea parte <lb/>
            ligauerimus, pro qua non inueniunt quid loquantur, aut nos <lb n="25"/>
            mandauerimus tanto ante prophetis et apostolis, ut in libris <lb/>
            suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati ecclesia <lb/>
            Christi esse doceatur. et nos quidem, carissimi, cum falsa <lb/>
            crimina audimus ab eis, quos offendimus praedicando eloquia <lb/>
            ueritatis et erroris uaniloquia conuincendo, habemus, sicut

<note type="footnote"> 1 Gal. 6, 4-5 4 Rom. 14, 12-13 7 Gal. 6, 2-3 9 cf. <lb/>
            Eph. 4, 2-3 12 cf. Matth. 12, 30 15 Gal. 1, 8-9 </note>

<note type="footnote"> 2 semet] se v 3 bonus <hi rend="italic">Om2 (passim)</hi> 9 ergo] ego <hi rend="italic">Pml</hi> 15 <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            dicam (si) nos 18 legalibus <hi rend="italic">PQv</hi> 22 iis v 28 kmi <hi rend="italic">codd</hi>. 30 abemus <lb/>
            <hi rend="italic">Om1</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="169"/>
            nostis, abundantissimam consolationem. nam si in eis quibus <lb/>
            me criminantur testimonium conscientiae meae non stat contra <lb/>
            me in conspectu dei, quo nullus oculus mortalis intenditur, <lb/>
            non solum contristari non debeo, uerum etiam debeo gaudere <lb/>
            et exultare, quia merces mea multa est in caelis. neque enim <lb n="5"/>
            intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio <lb/>
            et quam uerax pro cuius nomine hoc audio et cui dicitur: <lb/>
            unguentum effusum est nomen tuum. et merito fragrat <lb/>
            in omnibus gentibus, cuius odorem isti qui nobis maledicunt <lb/>
            in una Africae particula conantur includere. cur itaque <lb n="10"/>
            feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic <lb/>
            detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est quod de <lb/>
            illius ad caelos ascensione et de nominis eius tamquam unguenti <lb/>
            effusione tanto ante praedictum est: exaltare super <lb/>
            caelos, deus, et super omnem terram gloria tua? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>