<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="69" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="57" unit="altchapter"/> Proinde si Petilianus, cum ego quae posuit de <lb/>
            scripturis testimonia quod contra nos non essent non praetermiserim <lb/>
            demonstrare, ipse quae posui partim omnino non attigit, <lb n="15"/>
            partim quae tractare uoluit nihil aliud se quam exire inde <lb/>
            non potuisse monstrauit, non diu hortandi estis uel admonendi. <lb/>
            ut uideatis quid tenere, quid cauere debeatis. sed forte in <lb/>
            sanctarum scripturarum testimoniis talis apparuit, in his uero <lb/>
            documentis quae inter homines de ipso schismate gesta sunt, <lb n="20"/>
            aliquid ualuit. immo uero et in his, quamquam post diuina <lb/>
            testimonia superfluo requirantur, quid commemorauit aut quid <lb/>
            probauit? qui cum fuisset grauiter in traditores inuectus et <lb/>
            multa in eos etiam de sanctis libris testimonia proclamasset, <lb/>
            nihil tamen dixit unde nos ostenderet traditores. ego autem <lb n="25"/>
            commemoraui Siluanum Cirtensem, cui quibusdam interpositis <lb/>
            etiam ipse successit, cum adhuc esset subdiaconus, gestis <lb/>
            municipalibus expressum esse traditorem. contra hoc ille <lb/>
            mutire nil ausus est. et profecto uidetis, quanta eum necessitudo <lb/>
            compellebat ad respondendum, ut uidelicet prodecessorem <lb n="30"/>
            suum et non solum consocium, sed ut ita dicam etiam

<note type="footnote">3 Eph. 5, 25-26 23 cf. Petil. epist. II 26 pag. 18, 15 </note>

<note type="footnote"> 8 non] no <hi rend="italic">Oml ante</hi> non faciens <hi rend="italic">del</hi>. non facit <hi rend="italic">P</hi> 9 baptismus <hi rend="italic">Pml</hi> <lb/>
            14 quod] que <hi rend="italic">0</hi> quam <hi rend="italic">v</hi> 24 proclaraasBe <hi rend="italic">Oml</hi> 25 nos] eos <hi rend="italic">v</hi> 27 subdieconus <lb/>
            <hi rend="italic">Pml</hi> 29 eum quanta <hi rend="italic">Pml</hi> 30 praedecessorem <hi rend="italic">OmSPQv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="224"/>
            cathedraneum innocentem a crimine traditionis ostenderet, praesertim <lb/>
            cum totam causam uestram ibi constituatis, ut traditores <lb/>
            appelletis eos, quos traditoribus communionis tramite <lb/>
            successisse uel fingitis uel putatis. qui ergo ipsius causae <lb/>
            uestrae necessitate, etiam si Rusiccadiensem uel Calamensem<lb n="5"/>
            uel cuiuslibet alterius ciuitatis aliquem de parte uestra gestis <lb/>
            municipalibus demonstratum dicerem traditorem, omni modo <lb/>
            eum defendere cogeretur, de suo prodecessore conticuit. unde, <lb/>
            nisi quia hic non inuenit quam caliginem offunderet, unde <lb/>
            saltem homines mente tardissimos et somnolentissimos falleret? <lb n="10"/>
            quid enim diceret, nisi falsa de Siluano ista iactari? sed recitamus <lb/>
            gesta, et quando factum sit et quando etiam Zenophilo <lb/>
            consulari allegatum sit. quibus quomodo ille resisteret saeptus <lb/>
            undique optima causa catholicae, uestra autem pessima? unde <lb/>
            ista uerba commemoro ex illa epistula mea, cui per hanc <lb n="15"/>
            quam nunc refello uideri uoluit respondisse, utique ut uideatis <lb/>
            quam inuicte positum sit, contra quod ille nihil tutius <lb/>
            inuenire potuit quam silentium. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>