<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="68" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="56" unit="altchapter"/> Et si hoc de euangelio recte dicitur, quanto magis <lb/>
            de baptismo dicendum est, quod ita pertinet ad euangelium, <lb/>
            ut sine illo quidem ad regnum caelorum nemo perueniat, sed <lb/>
            si accedat sacramento iustitia! qui enim dixit: nisi quis <lb/>
            renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in<lb n="15"/>
            regnum caelorum, idem ipse dixit: nisi abundauerit <lb/>
            iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, <lb/>
            non intrabitis in regnum caelorum. forma sacramenti <lb/>
            datur per baptismum, forma iustitiae per euangelium: alterum <lb/>
            sine altero non perducit ad regnum caelorum. uerumtamen perfecte <lb n="20"/>
            baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem <lb/>
            euangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. ideo <lb/>
            doctor gentium plurimis excellentior euangelizare missus est, <lb/>
            non baptizare, quoniam hoc per multos fieri poterat, illud per <lb/>
            paucos, inter quos eminebat. et tamen legimus eum aliquot<lb n="25"/>
            locis dixisse euangelium meum, \'baptismum\' autem \'meum\' <lb/>
            numquam dixit, sed nec- cuiusquam per quem ministratus est. <lb/>
            nam solus ille baptismus quem dedit Iohannes dictus est <lb/>
            baptismus Iohannis. hoc praecipuum uir ille dispensationis <lb/>
            suae munus accepit, ut lauacri praecursorium sacramentum <lb n="30"/>
            etiam illius diceretur per quem dispensabatur; baptismus

<note type="footnote"> 1 I Cor. 4, 15 4 I Cor. 1, 14. 16 7 cf. Phil. 2, 21 14 Ioh. <lb/>
            3, 5 16 Matth. 5, 20 23 cf. I Tim. 2, 7 26 II Tim. 2, 8. cf. De <lb/>
            bapt. V 14, 16 </note>

<note type="footnote"> 18 caelorum <hi rend="italic">om. Q</hi> 16 habundauerit <hi rend="italic">OQ</hi> 21 autem] etiam <hi rend="italic">PQ <lb/>
            22 difficillioris Pml</hi> 25 aliquibus V </note> <lb/>
             
<pb n="223"/>
            autem quem ministrauerunt discipuli Christi nullius eorum <lb/>
            dictus est, ut illius esse intellegeretur de quo dictum est: <lb/>
            Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit <lb/>
            pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro <lb/>
            aquae in uerbo. si ergo euangelium, quod ita Christi est, <lb n="5"/>
            ut possit et minister propter munus dispensationis dicere <lb/>
            suum, potest homo etiam per malum dispensatorem sine periculo <lb/>
            accipere faciens quod dicit, quod autem facit non faciens. <lb/>
            quanto magis baptismum Christi, quem nemo apostolorum ita <lb/>
            ministrauit, ut auderet dicere suum, potest quisque sine <lb n="10"/>
            contagione mali ministri percipere, qui bona fide accedit ad <lb/>
            Christum! 
</p></div></div></div></body></text></TEI>