<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="67" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="55" unit="altchapter"/> Minister ergo, id est dispensator uerbi et sacramenti <lb/>
            euangelici, si bonus est, consocius fit euangelii, si autem <lb/>
            malus est, non ideo dispensator non est euangelii. si enim bonus <lb n="5"/>
            est, uolens hoc facit, si autem malus, hoc est sua quaerens, non <lb/>
            quae Iesu Christi, inuitus hoc facit propter alia quae requirit. <lb/>
            uidete tamen quid idem apostolus dixerit: si ergo uolens hoc <lb/>
            facio, inquit, mercedem habeo, si autem inuitus, <lb/>
            dispensatio mihi credita est, tamquam diceret: (si bonus <lb n="10"/>
            bonum annuntio, etiam ipse peruenio, si autem malus, bonum <lb/>
            annuntio). numquid enim dixit:\' si inuitus facio, dispensator non <lb/>
            ero\'? annuntiauit Petrus et ceteri boni, inuitus ludas, tamen <lb/>
            cum ipsis missus annuntiauit. illi mercedem habent, huic <lb/>
            dispensatio credita est. qui autem omnibus illis annuntiantibus <lb n="15"/>
            euangelium perceperunt, non a plantatore uel rigatore, sed ab <lb/>
            eo qui incrementum dat mundari et iustificari potuerunt. <lb/>
            neque enim dicturi sumus Iudam non baptizasse, cum adhuc <lb/>
            inter discipulos fuerit, quando fiebat quod scriptum est: ipse <lb/>
            non baptizabat, sed discipuli eius. aut quia nondum <lb n="20"/>
            Christum tradiderat, qui loculos habebat et ea quae mittebantur <lb/>
            auferebat et qui pecuniae custos innocens esse non <lb/>
            potuit, dispensator tamen gratiae sine accipientium damno fuit, <lb/>
            aut si non baptizauit, certe fatemini quia euangelizauit. quodsi <lb/>
            hoc minimum et leue ducitis, uidete quid de ipso Paulo apostolo <lb n="25"/>
            sentiatis qui dixit: non enim misit me Christus <lb/>
            baptizare, sed euangelizare. huc accedit, quia incipit <lb/>
            esse potior Apollo, qui baptizando rigauit, quam Paulus, qui <lb/>
            euangelizando plantauit, cum sibi officium patris erga Corinthios <lb/>
            ob hoc uindicet nec eis, qui post illum ad eos uenerant,

<note type="footnote"> 6 cf. Phil. 2, 21 8 1 Cor. 9, 17 19 Ioh. 4, 2 21 cf. Ioh. <lb/>
            12, 6 26 I Cor. 1, 17 </note>

<note type="footnote"> 5 <hi rend="italic">alt</hi>. non <hi rend="italic">om. 0</hi> 8 uidete <hi rend="italic">scripsi</hi> uide <hi rend="italic">codd. v</hi> 11 etiam] et <hi rend="italic">P</hi> 12 enim <lb/>
            <hi rend="italic">e. I. P</hi> non <hi rend="italic">om. 0</hi> 17 potuerunt et iustificari <hi rend="italic">Ov</hi> 20 baptizat <hi rend="italic">codd</hi>. <lb/>
            aut] an Pv 22 et qui pecuniae custos <hi rend="italic">om. PQ</hi> non <hi rend="italic">om. PQ</hi> 30 uendicet <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="222"/>
            hoc nomen concedat. ait enim: si decem milia paedagogos <lb/>
            habeatis in Christo, sed non multos patres; in <lb/>
            Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui. <lb/>
            eis dicit: ego uos genui, quibus alio loco dicit: gratias <lb/>
            deo, quod neminem uestrum baptizaui nisi Crispum<lb n="5"/>
            et Gaium et Stephanae domum. genuerat itaque <lb/>
            illos non per se, sed per euangelium. qui etiamsi sua quaereret, <lb/>
            non quae Iesu Christi, et inuitus hoc faceret sine sua <lb/>
            mercede, tamen pecuniam dominicam dispensaret, quam licet <lb/>
            malus non malam nec inutilem bene accipientibus faceret. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>