<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="66" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="54" unit="altchapter"/> Denique etiam paulo post, cum institueret et<lb n="5"/>
            intenderet tamquam ea uerba apostoli quae nos obieceramus <lb/>
            iterum retractare, noluit haec ponere quae dixeram ego, sed <lb/>
            alia, in quibus posset utcumque humana inflatio respirare. <lb/>
            <hi rend="italic">nam ut eius,</hi> inquit, <hi rend="italic">apostoli dicta quae nobis obieceras iterum <lb/>
            replicemus, dixit: quid est enim Apollo quidue<lb n="10"/>
            Paulus? ministri eius cui credidistis. quid aliud uerbi <lb/>
            gratia dicit omnibus nostris nisi: quid est Donatus Carthaginis,<lb/>
             quid Ianuarianus, quid Petilianus, nisi ministri eius cui <lb/>
            credidistis*</hi>? hoc ego apostoli testimonium non posui, sed illud <lb/>
            quod commemorare noluit posui: neque qui plantat est <lb n="15"/>
            aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat <lb/>
            deus. iste autem ea uerba apostoli inserere uoluit, ubi interrogat <lb/>
            quid sit Paulus uel quid sit Apollo et respondet: <lb/>
            <hi rend="italic">ministri eius cui credidistis</hi>. hoc aliquo modo ferre <lb/>
            potuit torus ceruicis haereticae; illud autem, ubi non <lb n="20"/>
            interrogauit et respondit quid esset, sed dixit non esse <lb/>
            aliquid, ferre omnino non potuit. sed iam uolo quaerere, <lb/>
            utrum non sit aliquid minister Christi. quis hoc dixerit? <lb/>
            quomodo ergo uerum est: neque qui plantat est aliquid <lb/>
            neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus, <lb n="25"/>
            nisi quia ad aliud aliquid est, ad aliud non est aliquid? ad <lb/>
            ministrandum et dispensandum uerbum ac sacramentum aliquid <lb/>
            est, ad mundandum autem et iustificandum non est aliquid, <lb/>
            quia hoc non operatur in interiore homine nisi per <lb/>
            quem creatus est totus homo et qui deus manens factus est <lb n="30"/>
            homo, ille scilicet de quo dictum est: fide mundans corda <lb/>
            eorum, et: credenti in eum qui iustificat impium.

<note type="footnote"> 3 cf. Gal. 6, a 9 Petit. epist. II 10 I Cor. 8, 5 15 I Cor. 8,<lb/>
             6-7 31 Act. 15, 9 32 Rom. 4, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 Ianuarius tI, <hi rend="italic">item lin. 13</hi> 20 thoruB <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="221"/>
            quod testimonium in uerbis meis Petilianus ponere uoluit, in <lb/>
            suis autem nec tractauit nec attigit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>