<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="65" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="53" unit="altchapter"/> Iam illud quis non aduertat de quam inflata uena <lb/>
            ueniat, quod, cum apostoli sententiam uelut exponeret, ait: <lb/>
            <hi rend="italic">qui dixit: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus Úwrementum<lb/>
             dedit, quid aliud dixit nisi: (ego hominem in <lb/>
            Christo catechumenum feci, Apollo baptixau-it, deus quod <lb n="10"/>
            fecimus confirmauit\'</hi>? quare ergo non addidit Petilianus quod <lb/>
            apostolus addidit et ego maxime commendaui, ut etiam hoc <lb/>
            nobis exponeret: neque qui plantat est aliquid neque <lb/>
            qui rigat, sed qui incrementum dat deus? <lb/>
            quod si uelit exponere secundum ea quae supra posuit, sine <lb n="15"/>
            dubio sequitur ut (neque qui catechumenum facit) neque <lb/>
            qui baptizat aliquid sit, sed deus qui incrementum dat. quid <lb/>
            enim ad rem nunc pertinet quomodo dictum sit: ego plantaui, <lb/>
            Apollo rigauit, utrum re uera ita sit accipiendum, <lb/>
            tamquam dixerit: \'ego catechumenum feci, Apollo baptizauit\', <lb n="20"/>
            an sit alius uerior et congruentior intellectus? ecce interim <lb/>
            secundum ipsius expositionem neque qui catechumenum facit <lb/>
            neque qui baptizat est aliquid, sed qui incrementum dat deus. <lb/>
            multum autem interest inter confirmare quod alius facit et <lb/>
            facere; qui enim dat incrementum, non arborem uel uitem <lb n="25"/>
            confirmat, sed creat. illo quippe incremento fit, ut etiam lignum <lb/>
            plantatum radicem producat et figat, illo incremento fit, <lb/>
            ut semen iactum germen emittat. sed quid hinc diutius disseramus? <lb/>
            sufficit quod secundum ipsum neque qui catechumenum <lb/>
            facit neque qui baptizat aliquid est, sed qui incrementum dat <lb n="30"/>
            deus. quando autem hoc diceret Petilianus, ut eum dicere

<note type="footnote"> 8 Petil. epist. II 8. 13 I Cor. 3, 6-7 </note>

<note type="footnote"> 6 auertat <hi rend="italic">Oml</hi> qua <hi rend="italic">Ov</hi> 10 cathecuminum <hi rend="italic">(passim) PQ</hi> 16 neque-tacit <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 17 baptizatur <hi rend="italic">OPmlQ</hi> dat] dat deus <hi rend="italic">Qml</hi> 19 accipiendum <lb/>
            sit <hi rend="italic">Pv</hi> 27 incrementum <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="220"/>
            intellegeremus: \'neque Donatus Carthaginis est aliquid neque <lb/>
            Ianuarianus neque Petilianus)? quando hoc tumor ille pateretur, <lb/>
            quo se putat homo aliquid esse, cum nihil sit, et se ipsum <lb/>
            seducit? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>