<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="64" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="52" unit="altchapter"/> Quia uero id egit Petilianus scriptis suis, ut origo <lb/>
            et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur, <lb/>
            et hoc a me non inaniter nec pueriliter nec insipienter <lb/>
            dictum est, primordia epistulae ipsius quibus tunc respondi <lb n="30"/>
            recensete, et uidebitis. immo uero me commemorante diligenter

<note type="footnote"> 6 a nobis recte v 8 pro nobis esse <hi rend="italic">Qml</hi> 15 relictius <hi rend="italic">Oml</hi> 16 pro <lb/>
            nobis paulus <hi rend="italic">Pml</hi> 19 diuiduntur <hi rend="italic">OmJ</hi> 23 nobis <hi rend="italic">0</hi> 25 nobis <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            28 capud <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            aduertite: <hi rend="italic">conscientia,</hi> inquit, <hi rend="italic">sancte dantis attenditur quae <lb/>
            abluat accipientis. nam qui fidem sciens a perfido sumpserit <lb/>
            non fidem percipit sed reatum</hi>. et tamquam diceretur ei \'unde <lb/>
            hoc probas?\', <hi rend="italic">omnis res enim origine,</hi> inquit, <hi rend="italic">et radice consistit <lb/>
            et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam<lb n="5"/>
             bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. quae cum ita <lb/>
            sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis cri\'minibus <lb/>
            reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu <lb/>
            Christo: arbor bona bonos fructus facit, (arbor mala <lb/>
            malos fructus facit). numquid colligunt de spinis <lb n="10"/>
            uuas?, et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis <lb/>
            sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro <lb/>
            cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur a<lb/>
             mortuo non ei prodest lauatio eius</hi>. haec omnia quo pertineant <lb/>
            uidetis, ut scilicet sancte dantis conscientia, ne quisquam <lb n="15"/>
            sumens a perfido non fidem percipiat sed reatum, ipsa <lb/>
            sit origo et radix et caput et semen baptizati. uolens enim <lb/>
            probare conscientiam sancte dantis attendi quae abluat accipientis, <lb/>
            et non fidem percipere sed reatum qui sciens fidem <lb/>
             sumit a perfido, continuo subiecit: <hi rend="italic">omnis res enim origine et<lb n="20"/>
             radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec <lb/>
            quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur</hi>. et ne <lb/>
            quisquam tam tardus esset, ut adhuc non intellegeret de illo <lb/>
            eum dicere a quo quisque baptizatur, explanat hoc subsequenter <lb/>
             et dicit: <hi rend="italic">quae cum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, <lb n="25"/>
            ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, <lb/>
            dicente domino Iesu. Christo: arbor bona bonos<lb/>
             fructus facit, (arbor mala malos fructus facit). num-</hi>

<note type="footnote">1 sqq.] lib. II 3 sqq. 9 Matth. 7, 17. 16 11 Matth. 12, 3rr <lb/>
            13 Eccli. 31, 30 </note>

<note type="footnote"> 6 generetar <hi rend="italic">OPm2Q</hi> 8 aliud <hi rend="italic">Oml</hi> 9 fructus bonos <hi rend="italic">Qml</hi> arborfacit <lb/>
            <hi rend="italic">suppleut</hi> 12 bona] mala <hi rend="italic">P, sed del</hi>. 15 ne quisquam sumens a <lb/>
            perfido <hi rend="italic">bis Oml</hi> 16 sumens] fidem sumens <hi rend="italic">Om2v</hi> sumena fidem <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            19 fidem sciens v 22 generetur <hi rend="italic">codd</hi>. 26 est <hi rend="italic">om. Oml</hi> est reus <hi rend="italic">Om2PQv</hi> <lb/>
            28 arbor-facit <hi rend="italic">suppleui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="218"/>
            <hi rend="italic">quid colligunt de spinis lluas!ł</hi> et ne adhuc incredibili <lb/>
            obtunsitate cordis caecus auditor uel lector non uideat de <lb/>
            homine baptizante dicere, adiungit aliud, ubi et hominem <lb/>
            <hi rend="italic">nominat: et iterum</hi>. inquit: <hi rend="italic">omnis homo bonus de thesauro<lb/>
             cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro<lb n="5"/>
            cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur <lb/>
            a mortuo non ei prodest lauatio eius</hi>. certe iam manifestum <lb/>
            est, certe iam non indiget interprete nec disputatore <lb/>
            aut demonstratore, id agere istos, ut origo et radix et caput <lb/>
            baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur; et tamen ui ueritatis<lb n="10"/>
            oppressus et quasi quae dixisset oblitus concedit mihi <lb/>
            postea Petilianus, ut Christus sit origo et radix regeneratorum <lb/>
            et caput ecclesiae, non quisquam homo dispensator ministerque <lb/>
            baptismatis. cum enim dixisset, quia in nomine Christi baptizabant <lb/>
            apostoli et Christum fundamentum ponebant, ut facerent<lb n="15"/>
            christianos, et hoc scripturarum sanctarum testimoniis et <lb/>
            exemplis, tamquam nos hoc negaremus, probaret, <hi rend="italic">ubi est nunc,</hi> <lb/>
            inquit, <hi rend="italic">illa uox, qua minutis et crebris quaestiunculis crepi <lb/>
            tans multa inuoluta de Christo et pro Christo et in Christo<lb/>
             contra humanam temeritatem et superbiam inuidiose et elate <lb n="20"/>
            dixisti? ecce Christus est origo christiani, Christus est caput, <lb/>
            Christus est radix</hi>. his ego auditis quid nisi ipsi Christo gratias <lb/>
            agam, qui coegit hominem confiteri? falsa ergo sunt illa <lb/>
            quae in epistulae suae dixit exordio, cum uellet persuadere <lb/>
            conscientiam sancte dantis attendi quae abluat accipientis et, <lb n="25"/>
            cum quis sciens fidem a perfido sumpserit, non fidem percipere <lb/>
            sed reatum. hoc enim uolens uelut ostendere quantum sit in <lb/>
            homine baptizante, tamquam magna documenta subiecerat <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">omnis enim res origine et radice consistit et, si caput<lb/>
             non habet aliquid, nihil est</hi>. postea uero cum dicit quod et <lb n="30"/>
            nos dicimus: <hi rend="italic">ecce Christus est origo christiani, Christus est<lb/>
             caput, Christus est radix,</hi> delet quod antea dixerat. quia

<note type="footnote"> 17. 31 Petil. epist. II </note>

<note type="footnote"> 1 spinas <hi rend="italic">Qml</hi> 2 obtusitate <hi rend="italic">PQo</hi> 8 dispensatore <hi rend="italic">PQ</hi> 18 quam <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            trepidans <hi rend="italic">codd</hi>. 22 ego] ergo <hi rend="italic">v</hi> 26 a perfido <hi rend="italic">om. P</hi> perciperet <hi rend="italic">Om2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="219"/>
            conscientia sancte dantis est origo et radix et caput accipientis. <lb/>
            uicit ergo ueritas, ut homo qui baptismum Christi desiderat non in <lb/>
            homine ministro spem ponat, sed ad ipsum Christum tamquam <lb/>
            ad originem quae non mutatur, ad radicem quae non euellitur, <lb/>
            ad caput quod non deicitur securus accedat. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>