<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="63" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="51" unit="altchapter"/> Quod uero ex apostoli Pauli scriptis a me positum <lb n="10"/>
            pro se tractare conatus est, quale sit parumper attendite. <lb/>
            <hi rend="italic">dixisti enim,</hi> inquit: <hi rend="italic">apostolus Paulus eos, qui dicebant <lb/>
            se apostoli Pauli esse, obiurgat et dicit: (numquid <lb/>
            Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli <lb/>
            baptixati estis?\'\' quapropter si errabant illi et nisi <lb n="15"/>
            corrigerentur perirent, qui nolebant esse Pauli, quae <lb/>
            tandem spes eorum est, qui noluerunt esse Donati? <lb/>
            id enim agunt isti, ut origo et radix et caput baptixati<lb/>
             non nisi ille sit a quo baptixatur</hi>. haec uerba et <lb/>
            hoc apostoli testimonium ex epistula mea commemorauit et <lb n="20"/>
            sibi proposuit refellendum. proinde uidete, si ad propositum <lb/>
            respondit. ait enim: <hi rend="italic">inane hoc dictum est, inflatum et puerile <lb/>
            et insipiens et quod longe sit penitus a fidei nostrae ratione. <lb/>
            tunc enim recte hoc diceres, si nos diceremus (in nomine <lb/>
             Donati baptixati sumus* aut Donatus crucifixus est pro <lb n="25"/>
            nobis\' aut (in nostro nomine baptizati sumus). at cum haec <lb/>
            a nobis nec dicta sint nec dicantur, quia formam diuinae <lb/>
            sequimur trinitatÜ;, te qui nobis talia obicis certum est insanire. <lb/>
            aut si putas, quia in Donati uel in nostro nomine bapti-</hi>

<note type="footnote"> 1 Matth. 23, 3 12 Petil. epist. II lib. I 3, 4-4, 5 13 I <lb/>
            Cor. 1, 13 22 Petil. epist. II </note>

<note type="footnote"> 5 esse <hi rend="italic">om. Q</hi> 6 tumultum <hi rend="italic">Oml</hi> 10 scriptis] dictis <hi rend="italic">Q</hi> 13 apostoli <lb/>
            <hi rend="italic">deest l. c</hi>. esse pauli <hi rend="italic">OQm2</hi> 17 uoluerunt] quaerunt <hi rend="italic">l. c</hi>. <lb/>
            nolnnt <hi rend="italic">Cresc. IIII 23, 30</hi> 18 origo, radix <hi rend="italic">l. c</hi>. 21 ad] ap <hi rend="italic">Ontl</hi> <lb/>
            24 diceres hoc <hi rend="italic">Qml</hi> 25 pro nobis crucifixus est <hi rend="italic">P</hi> 26 at] aut <hi rend="italic">Prnl</hi> <lb/>
            2* te <hi rend="italic">0m2, sed eras., et v</hi> et <hi rend="italic">OmlPQ</hi> cst] est te <hi rend="italic">0m2P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="216"/>
            <hi rend="italic">xati sumus, falleris perdite simulque de nobis sacrilege confiteris, <lb/>
            quia uos in nomine Caeciliani miseros inquinatis</hi>. haec <lb/>
            Petilianus contra illa mea respondit, non intendens uel potius <lb/>
            ne ab aliquo intendatur obstrepens, omnino nihil se respondisse <lb/>
            quod ad rem de qua agitur pertineret. quis enim non uideat<lb n="5"/>
            ideo magis recte a nobis positum hoc apostoli testimonium, <lb/>
            quia non uos dicitis in Donati nomine baptizatos neque Donatum <lb/>
            crucifixum esse pro nobis, et tamen propter partem Donati <lb/>
            uos ab ecclesiae catholicae communione separatis, sicut etiam <lb/>
            illi quos Paulus arguebat non utique dicebant in nomine Pauli<lb n="10"/>
            se fuisse baptizatos aut Paulum pro se esse crucifixum, et <lb/>
            tamen de Pauli nomine schisma faciebant. sicut ergo illis, pro <lb/>
            quibus Christus, non Paulus crucifixus est et qui in nomine <lb/>
            Christi, non in nomine Pauli fuerunt baptizati et tamen dicebant: <lb/>
            ego sum Pauli, propter hoc rectius dicitur: numquid<lb n="15"/>
            Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli <lb/>
            baptizati estis?, ut haereant ei, qui pro ipsis crucifixus est <lb/>
            et in cuius nomine baptizati sunt, et non ad nomen Pauli <lb/>
            diuidantur, sic et uobis multo magis, quia non dicitis \'in <lb/>
            nomine Donati baptizati sumus\' et tamen uultis esse de parte<lb n="20"/>
            Donati, congruenter dicitur: numquid Donatus pro uobis crucifixus <lb/>
            est aut in nomine Donati baptizati estis? scitis enim <lb/>
            Christum pro uobis esse crucifixum et in nomine Christi uos <lb/>
            baptizatos, et tamen propter nomen et partem Donati unitati <lb/>
            Christi, qui pro nobis crucifixus est et in cuius nomine baptizati<lb n="25"/>
            estis, tanta pertinacia repugnatis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>