<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="62" subtype="section" type="textpart"><p>At uero ego quae posui pro ecclesiae catholicae assertione <lb/>
            ista sunt: quod ad baptismum attinet, ne id, quod <lb/>
            gratia dei regeneramur mundamur iustificamur, danti homini<lb n="5"/>
            tribuatur: bonum est confidere in domino quam confidere <lb/>
            in homine, et: maledictus omnis qui spem <lb/>
            suam ponit in homine, et quia domini est salus et <lb/>
            uana salus hominis et quia neque qui plantat est <lb/>
            aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat<lb n="10"/>
            deus et quia ille in quem creditur iustificat impium, <lb/>
            ut deputetur fides eius ad iustitiam. propter ipsius <lb/>
            uero ecclesiae unitatem, quae in omnibus gentibus dilatatur, <lb/>
            cui uos non communicatis, haec testimonia posui de Christo <lb/>
            esse praedicta, quia dominabitur a mari usque ad <lb n="15"/>
            mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, <lb/>
            et: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem <lb/>
            tuam terminos terrae, et quod testamentum <lb/>
            dei factum ad Abraham pro nostra, hoc est catholica communione, <lb/>
            recitetur, ubi scriptum est: in semine tuo benedicentur <lb n="20"/>
            omnes gentes, quod semen interpretatur apostolus <lb/>
            dicens: et semini tuo quod est Christus. unde apparet <lb/>
            in Christo non solum Afros aut Africam, sed omnes gentes <lb/>
            habituras benedictionem, per quas catholica dilatatur ecclesia, <lb/>
            tanto ante promissum. et quod palea cum frumentis sit usque <lb n="25"/>
            ad ultimam uentilationem, ne quisquam per calumnias criminum <lb/>
            alienorum sacrilegium suae separationis excuset, quod <lb/>
            reliquerit et deseruerit omnium gentium communionem, et ne <lb/>
            propter malos dispensatores, hoc est praepositos, societas

<note type="footnote">6 Ps. 117, 8 7 Hier. 17, 5 8 Ps. 3, 9 9 Ps. 59, 13 ICor. <lb/>
            3. 7 11 Rom. 4, 5 15 Ps. 71, 8 17 Ps. 2, 8 20 Gen. 22, 18 <lb/>
            22 Gal. 3, 16 </note>

<note type="footnote"> 13 gentibus <hi rend="italic">om. 0</hi> 15 praedicata <hi rend="italic">OmlQ</hi> 16 usque] tesque <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            22 appparet <hi rend="italic">0</hi> 25 promissa <hi rend="italic">Om2</hi> promissam <hi rend="italic">PQv</hi> 26 nec <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            27 quod] qa <hi rend="italic">(sic) Oml</hi> 28 <hi rend="italic">pr</hi>. et] uel v </note> <lb/>
             
<pb n="215"/>
            christiana diuidatur, etiam illud testimonium posui: quae dicunt <lb/>
            facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt <lb/>
            enim et non faciunt. haec ille testimonia de scripturis <lb/>
            sanctis a me posita nec ostendit quemadmodum aliter accipi <lb/>
            deberent, ut non ea pro nobis neque contra uos esse ostenderet, <lb n="5"/>
            nec omnino attingere uoluit, immo id egit tumultu <lb/>
            conuiciorum suorum, ut, si fieri posset, haec a me dicta nulli <lb/>
            omnino ueniret in mentem, qui post epistulam meam lectam <lb/>
            etiam ipsius legere uoluisset. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>