<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="61" subtype="section" type="textpart"><p>Pars quippe epistulae quam scripsit ad suos a capite <lb/>
            usque ad eum locum, ubi dicit: <hi rend="italic">hoc nobis dominus imperat: <lb/>
            cum uos persecuti fuerint homines in ciuitate ista, <lb/>
            fugite in aliam; quodsi et in ea uos persequuntur, fugite <lb/>
            in aliam,</hi> primum uenit in manus nostras; huic respondimus. <lb n="15"/>
            quae nostra responsio cum etiam in illius uenisset manus, <lb/>
            scripsit hanc contra quam nunc refellimus et eum nostrae non <lb/>
            respondisse monstramus. in illa ergo prima parte scriptorum <lb/>
            eius, quibus primum respondimus, haec sunt testimonia scripturarum, <lb/>
            quae nobis putauit aduersa: <hi rend="italic">arbor bona bonos fructus<lb n="20"/>
             facit, et arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt <lb/>
            de spinis uuas, et iterum: omnis homo bonus de <lb/>
            thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus<lb/>
             de thesauro cordis sui profert mala, et iterum: qui baptizatur <lb/>
            a mortuo non ei prodest lauatio eius,</hi> his testimoniis <lb n="25"/>
            nolens ostendere talem fieri eum qui baptizatur, qualis fuerit <lb/>
            a quo baptizatur. ego contra quemadmodum accipienda essent <lb/>
            haec testimonia et quod eius intentionem nihil adiuuarent ostendi. <lb/>
            cetera uero quae posuit dicta in malos et sceleratos homines non <lb/>
            esse aduersus frumenta dominica, sicut praedicta et promissa

<note type="footnote"> 12 lib. II 19, 42 13 Mattb. 10, 23 20 sqq.] cf. lib. I 8, 9-9, <lb/>
            10. 11 6, 12. 7, 14 Matth. 7, 17. 16 22 Matth. 12, 35 24 Eccli. <lb/>
            81, 30 </note>

<note type="footnote">12 haec <hi rend="italic">PQ</hi> iubet nobis dominus Christus <hi rend="italic">Petilianus l. c</hi>. 14 alteram <lb/>
            <hi rend="italic">l. c</hi>. et <hi rend="italic">deest l. c</hi>. persequentur <hi rend="italic">l. c</hi>. 17 contra <hi rend="italic">om. PQ</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="214"/>
            sunt, toto orbe diffusa, et potius a nobis contra uos posse <lb/>
            dici satis edocui. recensete et inuenietis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>