<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Uos ergo, sancta germina unicae matris catholicae, <lb/>
            huiusmodi sceleris et erroris exemplum subditi domino quanta <lb/>
            potestis uigilantia praecauete. quantalibet doctrinae ac famae <lb/>
            luce praefulgeat lapidemque se esse iactet pretiosum, quisquis <lb n="20"/>
            uos trahere uoluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier <lb/>
            fortis et una uni amabilis uiro suo, quam in ultimo Prouerbiorum <lb/>
            scriptura sancta describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. <lb/>
            nemo dicat: \'illum sequar, quoniam ipse me christianum <lb/>
            fecit\' aut: ilium sequar, quoniam ipse me baptizauit\'. neque <lb n="25"/>
            qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui <lb/>
            incrementum dat deus; et deus caritas est, et qui <lb/>
            -manet in caritate in deo manet et deus in illo manet. <lb/>
            nullus etiam praedicans nomen Christi et gestans ac <lb/>
            ministrans sacramentum Christi sequendus est contra unitatem

<note type="footnote"> 10 cf. I Cor. 8, 11 22 cf. Prou. 31, 10-31 25 I Cor. 3, 7 <lb/>
            27 I Ioh. 4, 16 </note>

<note type="footnote"> 8 deserandam Q 14 iudicibus] lucidibus <hi rend="italic">0</hi> 23 sancta scriptura <hi rend="italic">PQv</hi> <lb/>
            27 karitas 0 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="168"/>
            Christi. opus suum probet unusquisque, et tunc in <lb/>
            semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero; <lb/>
            unusquisque enim proprium onus portabit, onus <lb/>
            uidelicet reddendae rationis, quia unusquisque nostrum <lb/>
            pro se rationem reddet. non itaque amplius inuicem<lb n="5"/>
            iudicemus. nam quantum attinet ad onera mutuae <lb/>
            caritatis, inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis <lb/>
            legem Christi. qui enim putat se esse aliquid <lb/>
            cum nihil sit, se ipsum seducit. sufferamus ergo <lb/>
            inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus<lb n="10"/>
            in uinculo pacis, extra quam quisquis colligit non cum Christo <lb/>
            colligit, quisquis autem non cum Christo colligit spargit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>