<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="49" unit="altchapter"/> Nolite itaque dicere: <hi rend="italic">conscientia sancte dantis <lb n="15"/>
            attenditur quae abluat accipientis,</hi> ne dicatur uobis: \'quando <lb/>
            latet dantis polluta conscientia, quis abluit accipientis conscientiam?\', <lb/>
            et cum responderitis: \'uel deus uel angelus\', quoniam <lb/>
            quid respondeatis aliud non habetis, sequatur uos unde confundamini: <lb/>
            (sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis <lb n="20"/>
            malis, ut uel a deo uel ab angelo abluantur, quam qui baptizantur <lb/>
            a manifestis bonis, qui deo uel angelis non comparantur\'. <lb/>
            sed dicite quod dicit ueritas et catholica ecclesia, quia <lb/>
            non solum cum malus minister est baptismi, uerum etiam <lb/>
            cum sanctus et bonus est, non est in homine spes ponenda, <lb n="25"/>
            sed in illo qui iustificat impium, in quem credentibus fides <lb/>
            ad iustitiam deputatur. cum enim dicimus: \'Christus baptizat\', <lb/>
            non uisibili ministerio dicimus, sicut putat uel putari cupit <lb/>
            nos dicere Petilianus, sed occulta gratia, occulta potentia in <lb/>
            spiritu sancto, sicut de illo dictum est a Iohanne Baptista: <lb n="30"/>
            hic est qui baptizat in spiritu sancto. nec, sicut

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 22, 30 26 cf. Rom. 4, 5 31 Ioh. 1, 33 </note>

<note type="footnote"> 5 melius] sanctiua <hi rend="italic">PQv, cf. p. 202, 17 et Ep. c. Don. 21, 59 exta</hi>. <lb/>
            6 cur] cum <hi rend="italic">Pml</hi> 13 colligite <hi rend="italic">Q</hi> 16 accipientis abluat <hi rend="italic">0</hi> 24 est <lb/>
            minister <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            Petilianus dicit, iam baptizare cessauit, sed adhuc id agit non <lb/>
            ministerio corporis, sed inuisibili opere maiestatis. quod enim <lb/>
            dicimus: \'ipse baptizat\', non dicimus: \'ipse tenet et in aqua <lb/>
            corpus credentium tinguit\', sed: \'ipse inuisibiliter mundat\', et <lb/>
            hoc uniuersam prorsus ecclesiam. neque enim apostolo Paulo<lb n="5"/>
            non est credendum, qui de illo dixit: uiri, diligite uxores <lb/>
            uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam et se <lb/>
            ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans <lb/>
            eam lauacro aquae in uerbo. ecce quia Christus <lb/>
            sanctificat, ecce quia Christus etiam ipso lauacro aquae in uerbo,<lb n="10"/>
            ubi ministri corporaliter uidentur operari, ipse abluit, ipse mundat. <lb/>
            nemo ergo sibi arroget quod dei est. sic est certa spes <lb/>
            hominum, cum in illo figitur qui fallere non potest, quoniam <lb/>
            maledictus omnis qui spem suam ponit in homine <lb/>
            et beatus cuius est dominus deus spes ipsius. nam<lb n="15"/>
            dispensator fidelis mercedem accipiet uitam aeternam, dispensator <lb/>
            autem infidelis, cum cibaria dominica distribuit conseruis, <lb/>
            absit ut per suam infidelitatem cibaria inutilia faciat. quoniam <lb/>
            quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt <lb/>
            facere nolite. quod ideo contra malos dispensatores praeceptum <lb n="20"/>
            est, ut bona dei per ipsos accipiantur, mala autem <lb/>
            ipsorum uita ex dissimilitudine caueatur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>