<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Neque hoc ideo dixerim, ut neglegatur ecclesiastica <lb/>
            disciplina, ut permittatur quisque facere quod uelit sine ulla <lb/>
            correptione et quadam medicinali uindicta et terribili lenitate <lb/>
            et caritatis seueritate. nam ubi erit illud apostoli: corripite <lb/>
            inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,<lb n="15"/>
            patientes estote ad omnes. uidete ne quis <lb/>
            malum pro malo alicui reddat? cum hoc utique subiecit: <lb/>
            uidete ne quis malum pro malo alicui reddat, <lb/>
            satis ostendit non esse mali pro malo redditionem corripere <lb/>
            inquietos, quamuis pro culpa inquietudinis reddatur poena <lb n="20"/>
            correptionis. non ergo malum est correptionis poena, cum <lb/>
            sit malum culpa; neque enim ferrum est inimici uulnerantis, <lb/>
            sed medici secantis. fiunt ista in ecclesia et ille spiritus <lb/>
            interioris lenitatis ardet zelo dei, ne uirgo casta uni uiro <lb/>
            desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eua seducta <lb n="25"/>
            est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae <lb/>
            est in Christo. uerumtamen absit a seruis patris familias, <lb/>
            ut immemores sint praecepti domini sui et sic aduersus zizaniorum <lb/>
            multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, <lb/>
            ut, cum ea uolunt ante tempus colligere, simul eradicetur <lb n="30"/>
            et triticum. cuius peccati isti rei tenerentur, etiamsi uera

<note type="footnote"> 14 I Thess. 5, 14-15 23 cf. Gal. 6, 1 . 24 cf. II Cor. 11, 2—3 </note>

<note type="footnote"> 4 creduntnr <hi rend="italic">mg. Ov</hi> 6 amittere <hi rend="italic">Oml</hi> ammittere <hi rend="italic">0m2</hi> 12 ut] et v <lb/>
            14 caritatea <hi rend="italic">Pml</hi> 19 mali <hi rend="italic">ex</hi> malum <hi rend="italic">Oml,v</hi> malam <hi rend="italic">PQ</hi> 26 ac a <lb/>
            castitate <hi rend="italic">0</hi> 30 ut] <hi rend="italic">et v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="167"/>
            crimina traditoribus quos insimulabant se obiecisse monstrarent, <lb/>
            quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem uelut <lb/>
            euitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus <lb/>
            constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant probare non <lb/>
            poterant, impia praesumptione separati sunt secumque multos, <lb n="5"/>
            apud quos aliqua auctoritate praeualebant et qui minus intellegere <lb/>
            poterant unitatem ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis <lb/>
            peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eandem <lb/>
            perniciem, ut, etiamsi ipsi scirent uera crimina quibusdam se <lb/>
            obicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter <lb n="10"/>
            quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis <lb/>
            interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus <lb/>
            bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et <lb/>
            non probata temere credere formidauerant, partim iudicibus <lb/>
            ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est,. <lb n="15"/>
            qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>