<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia <lb/>
            sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde<lb n="15"/>
            sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia <lb/>
            est et hoc ille qui est accepturus ignorat. collega <lb/>
            eius a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina <lb/>
            in lupanari deprehensus et Primiano Carthaginis oblatus <lb/>
            atque damnatus est. iste quando baptizabat, antequam detectus<lb n="20"/>
            et abiectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis <lb/>
            quae ablueret accipientis. unde igitur abluti sunt, qui hodie <lb/>
            illo damnato non utique rursus abluuntur? non erat necesse <lb/>
            ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret: <lb/>
            <hi rend="italic">quis est iste aut unde prosiluit</hi>? cur istum baptistam uestri<lb n="25"/>
            non discusserunt, sicut Iohannes Petiliano ita sentiente discussus <lb/>
            est? an et discusserunt, quantum homines hominem potuerunt, <lb/>
            sed astuta fictione latitantem diu non inuenerunt? 
</p><p><milestone n="35" unit="altchapter"/>Huiusne aqua non erat mendax aut oleum fornicatois <lb/>
            non est oleum peccatoris? an, quod catholica dicit et

<note type="footnote"> 1 cf. Petil. epist. II 2 cf. I loh. 4, 1 8 Matth. 16, 16 9 cf. <lb/>
            Matth. 8, 29. Marc. 1, 24. Luc. 8, 28 25 pag. 187, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 Patilum] Ioannem <hi rend="italic">v; aut Petiliaum aut Augustinus aut.uterque<lb/>
             errauit</hi> 12 fldeli bono <hi rend="italic">Qml</hi> 20 quando) namque <hi rend="italic">P</hi> nanque <hi rend="italic">Q</hi> 22 ab- <lb/>
            <hi rend="italic">luerit PQ</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="195"/>
            uerum est, et illa aqua et illud oleum non eius erat a quo <lb/>
            ministrabatur, sed cuius ibi nomen inuocabatur? cur illi, qui <lb/>
            ab isto ficto et occulto baptizabantur, non probabant spiritum <lb/>
            quia ex deo non erat? sanctus enim spiritus disciplinae fictum <lb/>
            fugiebat. an et illum fugiebat et sua sacramenta quamuis <lb n="5"/>
            per eam ministrata non deserebat? postremo quoniam illos <lb/>
            non negatis ablutos, quos illo damnato non curatis abluendos, <lb/>
            uidete si tot nebulis multipliciter offusis ullo loco Petilianus <lb/>
            respondet, unde isti abluti sint, si conscientia sancte <lb/>
            dantis attenditur quae abluat accipientis, quam latens immundus <lb n="10"/>
            habere non potuit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>