In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat. collega eius a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina in lupanari deprehensus et Primiano Carthaginis oblatus atque damnatus est. iste quando baptizabat, antequam detectus et abiectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde igitur abluti sunt, qui hodie illo damnato non utique rursus abluuntur? non erat necesse ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret: quis est iste aut unde prosiluit ? cur istum baptistam uestri non discusserunt, sicut Iohannes Petiliano ita sentiente discussus est? an et discusserunt, quantum homines hominem potuerunt, sed astuta fictione latitantem diu non inuenerunt? Huiusne aqua non erat mendax aut oleum fornicatois non est oleum peccatoris? an, quod catholica dicit et 1 cf. Petil. epist. II 2 cf. I loh. 4, 1 8 Matth. 16, 16 9 cf. Matth. 8, 29. Marc. 1, 24. Luc. 8, 28 25 pag. 187, 18 1 Patilum] Ioannem v; aut Petiliaum aut Augustinus aut.uterque errauit 12 fldeli bono Qml 20 quando) namque P nanque Q 22 ab- luerit PQ uerum est, et illa aqua et illud oleum non eius erat a quo ministrabatur, sed cuius ibi nomen inuocabatur? cur illi, qui ab isto ficto et occulto baptizabantur, non probabant spiritum quia ex deo non erat? sanctus enim spiritus disciplinae fictum fugiebat. an et illum fugiebat et sua sacramenta quamuis per eam ministrata non deserebat? postremo quoniam illos non negatis ablutos, quos illo damnato non curatis abluendos, uidete si tot nebulis multipliciter offusis ullo loco Petilianus respondet, unde isti abluti sint, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, quam latens immundus habere non potuit.