<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="34" unit="altchapter"/> Commemorat Petilianus et apostolum Paulum <lb/>
            monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus <lb/>
            si ex deo sunt, quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut <lb/>
            nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius <lb/>
            ne frumentum a palea decipiatur, aut uero etiam spiritus<lb n="5"/>
            mendax si aliquid ueri dixerit, ideo negandum est, quia hoc <lb/>
            detestandus spiritus dixit. quod quisquis arbitratur, tam demens <lb/>
            est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere: tu es <lb/>
            Christus filius dei uiui, quia tale aliquid iam daemonet» <lb/>
            dixerant. cum ergo baptismus Christi siue per iniquum siue<lb n="10"/>
            per iustum ministratus nihil aliud sit quam baptismus Christi. <lb/>
            ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est uitanda, <lb/>
            non dei sacramenta damnanda. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>