<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat <lb/>
            uel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per <lb n="25"/>
            nostras contumelias inaniter euagari criminantem et nihil probantem <lb/>
            et, ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, <lb/>
            ubique facillime superari, ad hoc tamen unum omnino <lb/>
            nihil respondere quod quaerimus, si conscientia sancte dantis <lb/>
            attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui

<note type="footnote"> 1 cf. Petil. epist. II </note>

<note type="footnote"> 2 adulteris <hi rend="italic">Oml</hi> 8 quid] quod Q 8 aditum <hi rend="italic">Oml</hi> nam qui] <lb/>
            namque <hi rend="italic">Oml</hi> 16 <hi rend="italic">pr</hi>. nec <hi rend="italic">om. Oml</hi> 18 ratum] reatum <hi rend="italic">OPmU</hi> <lb/>
            uel reatum <hi rend="italic">PmlQ</hi> 24 petilianus <hi rend="italic">Oml</hi> 26 criminanantem Q 30 accipiat <lb/>
            <hi rend="italic">scripst</hi> accipiebat <hi rend="italic">codd. v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="193"/>
            accipiat baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc <lb/>
            ille qui est accepturus ignorat: his enim uerbis ex epistula <lb/>
            mea commemoratis proposuit me interrogantem et se ostendit <lb/>
            nihil respondentem. cum enim dixisset ea, quae iam recolui <lb/>
            et in quibus eum ostendi ad id quod interrogaui non respondisse, <lb n="5"/>
            cumque magnis angustiis coartatus coactus esset dicere <lb/>
            discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a <lb/>
            baptista, cumque id exemplo Iohannis, si forte inueniret neglegentissimos <lb/>
            uel imperitissimos auditores, adstruere temptauisset, <lb/>
            adhibuit alia testimonia de scripturis ad rem non pertinentia, <lb n="10"/>
            quod Philippo eunuchus dixerit: <hi rend="italic">ecce aqua; quid <lb/>
            prohibet me baptixari</hi>? — <hi rend="italic">quia sciebat, inquit,perditos prohiberi <lb/>
            </hi> — et quod ideo Philippus eum baptizari non uetuit, quia <lb/>
            eum legentem probauerat quomodo crederet Christum, quasi <lb/>
            prohibuerit Simonem magum, et quod prophetae falso baptismate <lb n="15"/>
            decipi timuerunt et ideo dixerit Esaias: <hi rend="italic">aqua mendax <lb/>
            non habens fidem,</hi> uelut ostendens apud perfidos homines <lb/>
            aquam esse mendacem, cum hoc non Esaias, sed Hieremias de <lb/>
            hominibus mendacibus dixerit, figurate aquam populum appellans, <lb/>
            quod in Apocalypsi manifestissime demonstratur, et quod <lb n="20"/>
            Dauid dixerit: <hi rend="italic">oleum peccatoris non ungat caput meum,</hi> <lb/>
            cum ille hoc dixerit de adulatione assentatoris fallaci laude <lb/>
            decipientis, unde laudati caput in superbiam crescat. quem <lb/>
            intellectum aperiunt uerba in eodem psalmo praemissa superius; <lb/>
            sic enim ait: emendabit me iustus in misericordia <lb n="25"/>
            et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet <lb/>
            caput meum. quid hac sententia clarius, quid <lb/>
            euidentius? mauult enim se aspera emendatione iusti argui <lb/>
            misericorditer ut sanetur, quam lenibus blanditiis adulantis <lb/>
            ungi ne infletur.

<note type="footnote"> 4-21] ct. Petil. epist. II 8 cf. Ioh. 1, 22 11 Act. 8, 36 12 Petil. <lb/>
            epiat. n 16 Hier. 15, 18 20 cf. Apoc. 17, 15 21. 25 Ps. 140, 5 </note>

<note type="footnote"> 3 me <hi rend="italic">om. Q</hi> 5 id <hi rend="italic">om. PQ</hi> 9 astruere <hi rend="italic">PQv</hi> tentauisset Ov <lb/>
            11 quid (xt) <hi rend="italic">scripsi</hi> quis <hi rend="italic">codd. v</hi> 18 set P iheremias <hi rend="italic">PQ</hi> 25 emendauit <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 29 adulatoris <hi rend="italic">Pv</hi> 30 ne] ut v </note>

<note type="footnote"> LU. Aagnst. o. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="194"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>