Inspicite nunc Petilianum, ne hoc respondeat uel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per nostras contumelias inaniter euagari criminantem et nihil probantem et, ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere, ubique facillime superari, ad hoc tamen unum omnino nihil respondere quod quaerimus, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui 1 cf. Petil. epist. II 2 adulteris Oml 8 quid] quod Q 8 aditum Oml nam qui] namque Oml 16 pr . nec om. Oml 18 ratum] reatum OPmU uel reatum PmlQ 24 petilianus Oml 26 criminanantem Q 30 accipiat scripst accipiebat codd. v accipiat baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat: his enim uerbis ex epistula mea commemoratis proposuit me interrogantem et se ostendit nihil respondentem. cum enim dixisset ea, quae iam recolui et in quibus eum ostendi ad id quod interrogaui non respondisse, cumque magnis angustiis coartatus coactus esset dicere discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a baptista, cumque id exemplo Iohannis, si forte inueniret neglegentissimos uel imperitissimos auditores, adstruere temptauisset, adhibuit alia testimonia de scripturis ad rem non pertinentia, quod Philippo eunuchus dixerit: ecce aqua; quid prohibet me baptixari ? — quia sciebat, inquit,perditos prohiberi — et quod ideo Philippus eum baptizari non uetuit, quia eum legentem probauerat quomodo crederet Christum, quasi prohibuerit Simonem magum, et quod prophetae falso baptismate decipi timuerunt et ideo dixerit Esaias: aqua mendax non habens fidem, uelut ostendens apud perfidos homines aquam esse mendacem, cum hoc non Esaias, sed Hieremias de hominibus mendacibus dixerit, figurate aquam populum appellans, quod in Apocalypsi manifestissime demonstratur, et quod Dauid dixerit: oleum peccatoris non ungat caput meum, cum ille hoc dixerit de adulatione assentatoris fallaci laude decipientis, unde laudati caput in superbiam crescat. quem intellectum aperiunt uerba in eodem psalmo praemissa superius; sic enim ait: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. quid hac sententia clarius, quid euidentius? mauult enim se aspera emendatione iusti argui misericorditer ut sanetur, quam lenibus blanditiis adulantis ungi ne infletur. 4-21] ct. Petil. epist. II 8 cf. Ioh. 1, 22 11 Act. 8, 36 12 Petil. epiat. n 16 Hier. 15, 18 20 cf. Apoc. 17, 15 21. 25 Ps. 140, 5 3 me om. Q 5 id om. PQ 9 astruere PQv tentauisset Ov 11 quid (xt) scripsi quis codd. v 18 set P iheremias PQ 25 emendauit Oml 29 adulatoris Pv 30 ne] ut v LU. Aagnst. o. Don. II. 13