<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Quid quod etiam ipse posuit in epistula sua <lb/>
            Quoduultdeum de duobus adulteriis apud uos conuictum et <lb/>
            abiectum a nostris esse susceptum? quid ergo? sine huius <lb/>
            praeiudicio dixerim, qui causam suam bonam uel probauit uel <lb/>
            persuasit: tales apud uos nondum detecti cum baptizant, quid<lb n="5"/>
            ab eis accipitur, fides an reatus? non utique fides, quia non <lb/>
            habent conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis, sed <lb/>
            nec reatus propter illud additum uerbum: <hi rend="italic">nam qui fidem (sciens\'<lb/>
             a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum;</hi> ab istis <lb/>
            autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. <lb n="10"/>
            proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant <lb/>
            conscientiam sancte dantis, non accipiendo etiam reatum, <lb/>
            quia non scientes sed nescientes eorum crimina baptizati sunt, <lb/>
            sine fide et sine reatu remanserunt. non sunt ergo in numero <lb/>
            talium flagitiosorum, sed nec in numero possunt esse fidelium,<lb n="15"/>
            quia sicut nec reatum ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. <lb/>
            at eos in numero fidelium a uobis cernimus deputari nec censere <lb/>
            quemquam uestrum ut baptizentur, sed ratum habere <lb/>
            quod baptizati sunt. acceperunt itaque fidem nec tamen ab eis <lb/>
            acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis quae <lb n="20"/>
            ablueret accipientis. unde ergo acceperunt? hinc satago, hoc <lb/>
            urgenter interrogo, hoc ut respondeatur uebementissime flagito. <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>