Quid quod etiam ipse posuit in epistula sua Quoduultdeum de duobus adulteriis apud uos conuictum et abiectum a nostris esse susceptum? quid ergo? sine huius praeiudicio dixerim, qui causam suam bonam uel probauit uel persuasit: tales apud uos nondum detecti cum baptizant, quid ab eis accipitur, fides an reatus? non utique fides, quia non habent conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis, sed nec reatus propter illud additum uerbum: nam qui fidem (sciens\' a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; ab istis autem cum baptizarentur homines, quales fuissent utique nescierunt. proinde non ab eis accipiendo fidem, quia non habebant conscientiam sancte dantis, non accipiendo etiam reatum, quia non scientes sed nescientes eorum crimina baptizati sunt, sine fide et sine reatu remanserunt. non sunt ergo in numero talium flagitiosorum, sed nec in numero possunt esse fidelium, quia sicut nec reatum ita nec fidem ab eis accipere potuerunt. at eos in numero fidelium a uobis cernimus deputari nec censere quemquam uestrum ut baptizentur, sed ratum habere quod baptizati sunt. acceperunt itaque fidem nec tamen ab eis acceperunt, qui non habebant conscientiam sancte dantis quae ablueret accipientis. unde ergo acceperunt? hinc satago, hoc urgenter interrogo, hoc ut respondeatur uebementissime flagito.