<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non <lb/>
            pertinet. magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam, <lb/>
            ubi ait: probentur primum, et sic ministrent <lb/>
            nullum crimen habentes. quod cum sollicite ac de more <lb/>
            utrobique paene ab omnibus fiat, unde tam multi reprobi <lb n="5"/>
            post tempus gestae dispensationis huius inuenti sunt, nisi quia <lb/>
            et humana diligentia plerumque fallitur et nonnulli primum <lb/>
            boni in deterius commutantur? quae cum tam crebro accidant, <lb/>
            ut dissimulare aut obliuisci neminem sinant, quid est quod <lb/>
            contumeliose nos breuiter docet Petilianus a baptizando discutiendum<lb n="10"/>
            esse baptistam, quoniam quaerimus, unde sit accipientis <lb/>
            abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis <lb/>
            occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat <lb/>
            accipientis? <hi rend="italic">quia intellego te,</hi> inquit, <hi rend="italic">ignorare ordinem sacramenti, <lb/>
            hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et<lb n="15"/>
            ab eo discuti debuisti</hi>.s o respondere! circumstat eum in tam <lb/>
            multis locis tanta hominum multitudo quae baptizata est <lb/>
            ab eis, qui cum prius iusti et casti uiderentur, postea <lb/>
            nudatis criminibus conuicti atque deiecti sunt, et se putat <lb/>
            euadere huius interrogationis uiolentiam, qua quaerimus unde<lb n="20"/>
            abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte <lb/>
            dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae <lb/>
            abluat accipientis, quia breuiter (dicit) discutiendum esse <lb/>
            baptistam. nihil infelicius quam non consentire ueritati, qua <lb/>
            ita quisque concluditur, ut exitum inuenire non possit. quaerimus<lb n="25"/>
            a quo accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur. <lb/>
            respondetur: discutere debuit baptizatorem suum\'. ergo quia <lb/>
            non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, <lb/>
            non fidem percipit sed reatum? cur itaque non denuo baptizantur <lb/>
            quos a proditis atque conuictis, cum adhuc laterent, <lb n="30"/>
            baptizatos esse constiterit?-
</p></div></div></div></body></text></TEI>