Unde hoc exemplum ad rem de qua agitur omnino non pertinet. magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam, ubi ait: probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. quod cum sollicite ac de more utrobique paene ab omnibus fiat, unde tam multi reprobi post tempus gestae dispensationis huius inuenti sunt, nisi quia et humana diligentia plerumque fallitur et nonnulli primum boni in deterius commutantur? quae cum tam crebro accidant, ut dissimulare aut obliuisci neminem sinant, quid est quod contumeliose nos breuiter docet Petilianus a baptizando discutiendum esse baptistam, quoniam quaerimus, unde sit accipientis abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? quia intellego te, inquit, ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti .s o respondere! circumstat eum in tam multis locis tanta hominum multitudo quae baptizata est ab eis, qui cum prius iusti et casti uiderentur, postea nudatis criminibus conuicti atque deiecti sunt, et se putat euadere huius interrogationis uiolentiam, qua quaerimus unde abluatur accipientis conscientia, quando maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, quia breuiter (dicit) discutiendum esse baptistam. nihil infelicius quam non consentire ueritati, qua ita quisque concluditur, ut exitum inuenire non possit. quaerimus a quo accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur. respondetur: discutere debuit baptizatorem suum\'. ergo quia non discutit eum et fidem etiam nesciens sumit a perfido, non fidem percipit sed reatum? cur itaque non denuo baptizantur quos a proditis atque conuictis, cum adhuc laterent, baptizatos esse constiterit?-