Obsecro uos, huc aduertite: ego quaero unde abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, et unde accipiat fidem qui nesciens a perfido baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; et ille mihi respondet discutiendum esse et baptizatorem et baptizandum. et ad hoc probandum, unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Iohannis, quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse diceret, quod ipse quoque discusserit eos quibus ait: generatio uiperarum, quis uobis ostendit fugere ab ira uentura? quid hoc ad rem, quid hoc ad causam? deus Iohanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus et quando natus est. quaerebant autem illi iam credentes esse sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum uel utrum ipse esset sanctus sanctorum, quod est Christus Iesus. tanta quippe gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se ipse dixisset. si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit credendus erit. quis est autem fictus quem fugit utique, sicut scriptum est, sanctus spiritus, quin de se optime credi uelit atque id agat quibus uerbis potuerit? iam ergo cum fuerit interrogatus, quisnam sit, et responderit se esse dei fidelem dispensatorem nec cuiusquam criminis macula pollutam habere conscientiam, haec erit tota discussio, an etiam mores eius et uita diligentius intuenda est? ita sane. sed non hoc scriptum est fecisse illos, qui Iohannem in deserto Iordanis interrogauerunt quis esset. 1 pag. 187, 16 10 cf. Petil. epist. II cf. Ioh. 1, 22 12 Matth. 3, 7 28 cf. Sap. 1, 5 4 non bis Q 8 reatnr (sic) 0 18 a uentura ira PQ et UuJg . 20 gratia om. Otnl 22 se om. Oml 24 spiritus sanctus PQv quin] qui OQ