<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Hoc est quod exhorremus in uobis, hoc est<lb n="5"/>
            quod damnat diuina sententia ueracissime ac manifestissime <lb/>
            clamans: maledictus omnis qui spem suam ponit in <lb/>
            homine. hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas <lb/>
            et caritas apostolica clamante Paulo: nemo glorietur in <lb/>
            homine. hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum <lb n="10"/>
            maledictorum crebrescit impetus, ut quasi euerso <lb/>
            homine nulla spes remaneat eorum, quibus uerbum dei et <lb/>
            sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. <lb/>
            respondemus eis: quo usque apponitis super hominem? <lb/>
            respondet eis catholica ueneranda societas: nonne deo subicietur<lb n="15"/>
            anima mea? ab ipso enim salutare meum; <lb/>
            etenim ipse est deus meus, susceptor meus, non <lb/>
            emigrabo. nam quae alia causa fuit istis emigrandi de <lb/>
            domo dei, nisi quia uasa facta in contumeliam, sine quibus <lb/>
            illa usque ad diem iudicii non erit, finxerunt se ferre non<lb n="20"/>
            posse, cum tamen hoc magis ipsi fuisse et aliis calumniose <lb/>
            obiecisse gestis atque conscriptis tunc rebus appareant. de <lb/>
            quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna, <lb/>
            quae magno patri familias una est, perturbatus emigret, dicit <lb/>
            dei seruus et bonus fidelis uel fidem in baptismo percepturus <lb n="25"/>
            quod paulo ante commemoraui: n onne deo subicietur anima <lb/>
            mea? deo utique, non homini; ab ipso enim salutare <lb/>
            meum, non ab homine. iste autem, ne saltem tunc deo daret <lb/>
            abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia <lb/>
            non sancte dantis occulta est et fidem nesciens

<note type="footnote"> 7 Hier. 17, 5 9 1 Cor. 3, 21 14 Ps. 61, 4 15 Ps. 61, 2-3 <lb/>
            19 cf. II Tim. 2, 20 26. 27 Ps. 61, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 respondet <hi rend="italic">scripsi</hi> respondit <hi rend="italic">codd. v</hi> 15 nonne <hi rend="italic">om. OQ</hi> 22 <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            de quibus (uasis) 28 ne] non <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="189"/>
            quisquis sumit a perfido, <hi rend="italic">hoc,</hi> inquit, <hi rend="italic">tibi breuiter dico: et tu<lb/>
             baptistam discutere et ab eo discuti debuisti</hi>. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>