Hoc est quod exhorremus in uobis, hoc est quod damnat diuina sententia ueracissime ac manifestissime clamans: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas et caritas apostolica clamante Paulo: nemo glorietur in homine. hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum maledictorum crebrescit impetus, ut quasi euerso homine nulla spes remaneat eorum, quibus uerbum dei et sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus. respondemus eis: quo usque apponitis super hominem? respondet eis catholica ueneranda societas: nonne deo subicietur anima mea? ab ipso enim salutare meum; etenim ipse est deus meus, susceptor meus, non emigrabo. nam quae alia causa fuit istis emigrandi de domo dei, nisi quia uasa facta in contumeliam, sine quibus illa usque ad diem iudicii non erit, finxerunt se ferre non posse, cum tamen hoc magis ipsi fuisse et aliis calumniose obiecisse gestis atque conscriptis tunc rebus appareant. de quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna, quae magno patri familias una est, perturbatus emigret, dicit dei seruus et bonus fidelis uel fidem in baptismo percepturus quod paulo ante commemoraui: n onne deo subicietur anima mea? deo utique, non homini; ab ipso enim salutare meum, non ab homine. iste autem, ne saltem tunc deo daret abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia non sancte dantis occulta est et fidem nesciens 7 Hier. 17, 5 9 1 Cor. 3, 21 14 Ps. 61, 4 15 Ps. 61, 2-3 19 cf. II Tim. 2, 20 26. 27 Ps. 61, 2 1 respondet scripsi respondit codd. v 15 nonne om. OQ 22 fort . de quibus (uasis) 28 ne] non v quisquis sumit a perfido, hoc, inquit, tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti .