<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Sed nunc ista non quaerimus. illud potius respondeat, <lb/>
            quod ne respondere cogatur copiosissime alienatur, <lb/>
            unde abluatur accipientis conscientia qui maculosam dantis <lb n="30"/>
            ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat <lb/>
            accipientis, et unde percipit fidem qui nesciens baptizatur a <lb/>
            perfido, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non

<note type="footnote"> 8 communione v 13 minim <hi rend="italic">Oml</hi> 16 indicane <hi rend="italic">op</hi> 18 diea <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            30 inde 0 </note> <lb/>
             
<pb n="187"/>
            fidem percipit sed reatum. omissis ergo eius maledictis, quae <lb/>
            in me sine ulla sana consideratione iactauit, adhuc attendamus, <lb/>
            ne forte hoc quod exposcimus in consequentibus dicat. libet <lb/>
            autem intueri quam garrulus ea proposuerit, quasi facillime <lb/>
            conuulsurus et euersurus: <hi rend="italic">sed ad illud,</hi> inquit, <hi rend="italic">tui phantasmatis <lb n="5"/>
            argumentum, quo quemcumque baptistam uerbis tibi pingere <lb/>
            uisus es, redeamus. imaginari enim te ueri similia decuit, <lb/>
            qui non uides ueritatem</hi>. haec uerba sua prolocutus est Petilianus <lb/>
            uerba mea propositurus, deinde subiunxit: <hi rend="italic">ecce, inquis, <lb/>
            stat perfidus baptixaturus, at ille qui baptizandus<lb n="10"/>
             est perfidiam eius ignorat</hi>. non totam dixit propositionem <lb/>
            atque interrogationem meam et mox ipse interrogare me coepit <lb/>
            dicens: <hi rend="italic">quia est iste aut unde prosiluit quem proponis? cur <lb/>
            tibi uideris uidere quem simulas, ne uideas eum quem uidere <lb/>
            ac discutere diligentissime debeas et probare? sed quia intellego<lb n="15"/>
             te ignorare ordinem sacramenti, hoc tibi breuiter dico: <lb/>
            et tu baptistam discutere et ab eo discuti debuisti</hi>. quid est <lb/>
            quod expectabamus? ut diceret, unde abluatur accipientis <lb/>
            conscientia qui maculosam non sancte dantis ignorat et unde <lb/>
            fidem, non reatum percipiat qui baptismum nesciens a perfido <lb n="20"/>
            sumpserit. ecce audiuimus baptistam debere diligentissime <lb/>
            discuti ab eo qui uult fidem percipere, non reatum, ut inueniat <lb/>
            conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis. nam <lb/>
            qui non discusserit et nesciens a perfido acceperit, eo ipso, <lb/>
            quod non discussit maculosamque dantis ignorauit conscientiam, <lb n="25"/>
            non fuit unde fidem perciperet, sed reatum. quid ergo adiuuit <lb/>
            quod pro magno addidit <hi rend="italic">sciens,</hi> quod me subtraxisse calumniatus <lb/>
            est ?  cum enim noluit ita dici: (qui fidem a perfido sumpserit <lb/>
            non fidem percipit sed reatum\', uidetur aliquam spem <lb/>
            reliquisse nescienti. nunc uero cum interrogatur, unde

<note type="footnote">5, 9. 13 Petil. epist. II 9 lib. I 2, 3 </note>

<note type="footnote"> 5 tuis <hi rend="italic">Oml</hi> 6 baptistam <hi rend="italic">scripsi</hi> baptisma <hi rend="italic">Oml</hi> baptizas <hi rend="italic">cet. v</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">ati</hi>. et] non <hi rend="italic">Om2, om. Oml</hi> 23 conscientiam <hi rend="italic">om. 0</hi> quae] <lb/>
            qui <hi rend="italic">0</hi> nam qui] <hi rend="italic">concinnius esset</hi> nam si 26 sed] non <hi rend="italic">Omlv</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="188"/>
            percipiat fidem qui nesciens baptizatur a perfido, respondet eum <lb/>
            discutere debuisse baptistam; procul dubio miserum nec ignorare <lb/>
            permittit non inueniendo unde fidem possit accipere, nisi <lb/>
            spem suam in homine baptizante posuerit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>