<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit <lb/>
            Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex <lb n="15"/>
            Africa fugerem, et propter hoc falsum, quod si non ipse confinxit, <lb/>
            certe maliuolis fingentibus maliuole credidit, quam multa <lb/>
            alia falsa consequenter non utcumque dicere, sed etiam scribere <lb/>
            mira temeritate non timuit, cum ego Mediolanum ante Bautonem <lb/>
            consulem uenerim eique consuli calendis Ianuariis laudem in <lb n="20"/>
            tanto conuentu conspectuque hominum pro mea tunc rhetorica <lb/>
            professione recitauerim et ex illa peregrinatione iam post Maximi <lb/>
            tyranni mortem Africam repetiuerim, Manicheos autem Messianus <lb/>
            proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies <lb/>
            gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. quae si dubitantibus <lb n="25"/>
            uel contra credentibus probare necesse esset, multos <lb/>
            possem claros in saeculo uiros testes locupletissimos adhibere <lb/>
            totius illius temporis uitae meae. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>