<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Audite ergo, quicumque maledicta legistis quae in <lb/>
            me iratior quam consideratior Petilianus euomuit. prius uos <lb/>
            apostolicis uerbis alloquar, quae certe, qualiscumque ipse <lb n="30"/>
            sim, uera sunt: sic nos existimet homo quasi

<note type="footnote">20 cf. Ps. 25, 8 22 cf. Ps. 83, 11 31 I Cor. 4, 1-3 </note>

<note type="footnote"> 1 opprobriis - <hi rend="italic">OQ</hi> 6 uerterentur <hi rend="italic">Oml</hi> nee] ne <hi rend="italic">P</hi> 11 quorumdam <lb/>
            <hi rend="italic">Qv</hi> 12 discretorum <hi rend="italic">0</hi> 15 desereres <hi rend="italic">Pml</hi> 29 irascior (s <hi rend="italic">del.) Q</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei. <lb/>
            \'hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis <lb/>
            quis inueniatur. mihi autem minimo est ut a uobis <lb/>
            iudicer autab humano die; sed neque ego me ipsum <lb/>
            iudico. iam quod sequitur etsi mihi non audeo coaptare, ut <lb n="5"/>
            dicam: nihil enim mihi conscius sum, fidenter tamen <lb/>
            in conspectu dei dico: nihil eorum, quibus Petilianus tempus <lb/>
            uitae meae, posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus <lb/>
            est, mihi conscius sum. nec tamen in hoc iustificatus <lb/>
            sum; qui autem diiudicat me dominus est. itaque <lb n="10"/>
            nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat <lb/>
            dominus et illuminet abscondita tenebrarum <lb/>
            et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus <lb/>
            erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui <lb/>
            in me, ne supra quam scriptum est unus <lb n="15"/>
            pro altero infletur aduersus alterum. itaque nemo <lb/>
            glorietur in homine; omnia uestra sunt, uos autem <lb/>
            Christi, Christus uero dei. iterum dico: nemo glorietur <lb/>
            in homine, saepius repeto: nemo glorietur in homine. <lb/>
            si quid in nobis laudabile aduertitis, ad illius laudem <lb n="20"/>
            referte, a quo est omne datum optimum et omne donum <lb/>
            perfectum; desursum est enim, descendens a <lb/>
            patre luminum, apud quem non est immutatio nec <lb/>
            momenti obumbratio. quid enim habemus quod non accepimus? <lb/>
            si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus. <lb n="25"/>
            et in his omnibus, quaecumque in nobis bona nostis, <lb/>
            imitatores nostri estote, si tamen nos Christi; si autem aliqua <lb/>
            mala in nobis uel suspicamini uel creditis uel uidetis, retinete <lb/>
            illud dominicum, quo securi eius ecclesiam non propter mala

<note type="footnote"> 6 I Cor. 4, 4 9 I Cor. 4, 4-6 16 I Cor. 8, 21-28 21 lac. <lb/>
            1, 17 24 cf. I Cor. 4, 7 27 cf. I Cor. 4. 16 28 cf. Act. 25, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 ministeriorum <hi rend="italic">PQml</hi> 3 minimo (slç JXotyioTov) <hi rend="italic">Otnl</hi> minimum <lb/>
            <hi rend="italic">cet. v</hi> 4 diiudicer <hi rend="italic">Om2v</hi> 7 conspectutu <hi rend="italic">Oml</hi> horum <hi rend="italic">PQ</hi> 8 xpo <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) Q</hi> 14 tranafiguraui fratres <hi rend="italic">Qml</hi> 17 omnia enim <hi rend="italic">v</hi> 22 desursum, <lb/>
            4. <hi rend="italic">I</hi>. ml uel super <hi rend="italic">0</hi> </note>

<note type="footnote">11* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            hominum deseratis: quae dicimus facite, quae autem mala nos <lb/>
            facere putatis aut nostis, nolite facere. non enim tempus est* <lb/>
            purgandi me uobis, cum mea causa neglecta rem uobis salubrem commendare susceperim, <lb/>
            ut nemo glorietur in homine; <lb/>
            maledictus enim omnis qui spem suam ponit in <lb n="5"/>
            homine. hoc praecepto dominico et apostolico retento atque <lb/>
            seruato etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari <lb/>
            cupit, deficiente et oppresso uictrix erit causa cui seruio. <lb/>
            si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum <lb/>
            esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut<lb n="10"/>
            nemo glorietur in homine, aream dominicam propter paleam, <lb/>
            quae uel nunc uento superbiae percussa uolat uel ultima <lb/>
            uentilatione separabitur, nullo modo deseretis nec domum <lb/>
            magnam propter uasa facta in contumeliam refugietis nec <lb/>
            propter malos pisces in litore separandos per disrupta retia<lb n="15"/>
            exibitis nec propter haedos pastore diuisuro ad sinistram <lb/>
            ponendos bona unitatis pascua relinquetis nec propter commixta <lb/>
            zizania uos a tritici societate, cui caput est granum <lb/>
            illud mortificatum et multiplicatum et quae per mundum simul <lb/>
            usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis; ager <lb n="20"/>
            est enim mundus, non Africa, messis finis saeculi, <lb/>
            non tempus Donati. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>