<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Et tamen iste, ne respondeat ad ea quae dixi, <lb/>
            proponit sibi quod non dixi et auocat homines ab intentione <lb/>
            debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur. interponit. <lb/>
            saepe: <hi rend="italic">ignoraui, inquis</hi> et respondet: <hi rend="italic">sed si ignorares</hi> et quasi <lb n="30"/>
            conuincit, ne mihi liceat dicere: \'ignoraui\'. commemorat

<note type="footnote"> 10. 31 cf. Petil. epist. II 30 Petil. epist. II </note>

<note type="footnote"> 7 ne] nec <hi rend="italic">Oml</hi> 14 si] qui 0 defendi potius P 15 uolnisset <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            30 inquam <hi rend="italic">OmSPQv</hi> .. </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            Mensurium Caecilianum Macarium Taurinum Komanum et eos <lb/>
            contra ecclesiam dei fecisse affirmat quae ignorare non possem, <lb/>
            eo quod Afer sim et aetate paene iam senex, cum, sicut audio, <lb/>
            Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam <lb/>
            se scinderet pars Donati, causam uero Caeciliani legerim quod <lb n="5"/>
            ad Constantinum ipsi detulerint et ab episcopis, quos ille imperator <lb/>
            iudices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege <lb/>
            illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius <lb/>
            uero et Taurinus et Romanus quidquid uel iudiciaria <lb/>
            uel executoria potestate aduersus eorum obstinatum furorem <lb n="10"/>
            pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat, <lb/>
            quas idem ipsi causam Caeciliani ad imperatoris iudicium <lb/>
            deferendo contra se ferri exerique coegerunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>