<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> Quidquid ergo de duobus istis uerbis uel detractis <lb/>
            calumniatur uel additis gloriatur, nihil interrogationem<lb n="5"/>
            meam impedire perspicitis, cui quid respondeat ille non inueniens, <lb/>
            ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam, <lb/>
            dicerem recedens a causa, si omnino accessisset ad causam. <lb/>
            quippe quasi de. me agatur et non de ecclesiae uel baptismi <lb/>
            ueritate, ideo me dicit subtractis illis duobus uerbis argumentatum,<lb n="10"/>
            ut quasi conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris, <lb/>
            ut dicit, mei sacrilegam ignoraui conscientiam. quod si ita <lb/>
            esset, uerbum illud quod positum est \'sciens\' additum mihi <lb/>
            potius prodesset et obesset ablatum. si enim me ita defendi <lb/>
            uoluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam,<lb n="15"/>
            pro me locutum acciperem Petilianum, quando non utcumque <lb/>
            ait: (qui fidem a perfido sumpserit\', sed: qui fidem sciens a <lb/>
            perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' ut hinc <lb/>
            ego non me reatum, sed fidem percepisse iactarem, quia <lb/>
            dicerem: \'non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam<lb n="20"/>
            dantis hominis ignoraui\'. uidete itaque et numerate, <lb/>
            si potestis, quanta superflua loquatur ad unum (ignoraui ?  <lb/>
            quod me proponit dixisse, cum hoc omnino non dixerim, quia <lb/>
            nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid criminis in eo <lb/>
            qui me baptizauit apparuit, ut eius me ignorasse conscientiam <lb n="25"/>
            pro mea defensione cogerer dicere. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>