<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Postremo si duo uel tria uerba ista \'quid si\' et <lb/>
            \'fortasse* usque adeo sunt intolerabilia, ut propter illa exci. <lb/>
            tentur olim dormientes Academici et Carneades et Pilus et <lb/>
            Furius et Protagoras et niues nigrae et ruina caeli et cetera<lb n="15"/>
            similiter insana et absurda, remoueantur de medio. neque enim <lb/>
            re uera sine his non potest dici quod uolumus. ecce sufficit, <lb/>
            quod paulo post ita positum est et ab ipso ex meis litteris interpositum: <lb/>
            unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, <lb/>
            cum dantis polluta conscientia est et hoc<lb n="20"/>
            ille qui est accepturus ignorat? nempe hic non est <lb/>
            \'quid si\' et \'fortasse*. respondeatur ergo. adtendite, ne forte <lb/>
            in eo quod sequitur ad hoc respondeat: <hi rend="italic">sed ego te,</hi> inquit, <lb/>
            <hi rend="italic">cauillantem ad fidem credendi constringo, ne ulterius euageris. <lb/>
            quid argumentis stultitiae a(d)uertis erroribus uitam? quid <lb n="25"/>
             fidei?: rationem de rebus irrationalibus turbas? hoc uno uerbo <lb/>
            te teneo et conuinco</hi>. haec Petilianus dixit, non ego. ista ex <lb/>
            epistula Petiliani sunt, sed cui uerba iam duo illa quae me

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">Pilrn et Fwtvm]</hi> immo L. Furius Philus; cf. Cic. De re p. lib. III <lb/>
            6 cf. Cic. De nat. deor. I 1, 2. <hi rend="italic">12,</hi> 29. 28, 68. 7 Ps. 18, 1 19 lib. <lb/>
            I 2, 8 23 Petil. epiat. U </note>

<note type="footnote"> 8 manifesto <hi rend="italic">PQ</hi> 4 hic <hi rend="italic">om. codd</hi>. 6 Diagoras v uerius, <hi rend="italic">sed utrum<lb/>
             Petilianus nominauerit neacimus</hi> nideat <hi rend="italic">Pml</hi> 12 quid et si Pral <lb/>
            13 ezcitarentor v 14 achademiei <hi rend="italic">PQ</hi> 15 prothagoras Q Diagoraa v<lb/>
             20 est conscientia Qml 22 si et si fortasse <hi rend="italic">PQ</hi> attendite Qo<lb/>
             25 aduertis <hi rend="italic">scripsi</hi> auertis <hi rend="italic">codd. v</hi> 26 irrationabilibus Q </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            abstulisse insimulat addidi et nihilominus ostendi inquisitionis <lb/>
            meae, cui non respondet, multo breuius et enodatius fixam <lb/>
            stare sententiam. certe haec illa duo sunt \'sancte\' et \'sciens\', <lb/>
            ut non sit uidelicet (conscientia dantis\', sed <hi rend="italic">conscientia sancte <lb/>
            dantis</hi> et non sit (qui fidem a perfido sumpserit\', sed <hi rend="italic">qui<lb n="5"/>
             fidem sciens a perfido sumpserit</hi>. quae quidem uerba non <lb/>
            subtraxeram, sed in codice qui mihi datus erat non inueneram. <lb/>
            fieri autem potest ut mendosus fuerit; neque enim et hoc <lb/>
            incredibile est, ut etiam hinc mihi Academica excitetur inuidia <lb/>
            et tale asseratur esse quod dixi codicem fuisse mendosum, <lb n="10"/>
            quale si dicerem niues nigras. ut quid enim ei rependo temerariam <lb/>
            suspicionem, ut dicam, quod ipse post addiderit quae <lb/>
            me subtraxisse confinxit, cum possit istam mendositatis notam <lb/>
            sine mea maledica temeritate codex qui non irascitur sustinere? <lb/>
            <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>