Postremo si duo uel tria uerba ista \'quid si\' et \'fortasse* usque adeo sunt intolerabilia, ut propter illa exci. tentur olim dormientes Academici et Carneades et Pilus et Furius et Protagoras et niues nigrae et ruina caeli et cetera similiter insana et absurda, remoueantur de medio. neque enim re uera sine his non potest dici quod uolumus. ecce sufficit, quod paulo post ita positum est et ab ipso ex meis litteris interpositum: unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat? nempe hic non est \'quid si\' et \'fortasse*. respondeatur ergo. adtendite, ne forte in eo quod sequitur ad hoc respondeat: sed ego te, inquit, cauillantem ad fidem credendi constringo, ne ulterius euageris. quid argumentis stultitiae a(d)uertis erroribus uitam? quid fidei?: rationem de rebus irrationalibus turbas? hoc uno uerbo te teneo et conuinco . haec Petilianus dixit, non ego. ista ex epistula Petiliani sunt, sed cui uerba iam duo illa quae me 4 Pilrn et Fwtvm] immo L. Furius Philus; cf. Cic. De re p. lib. III 6 cf. Cic. De nat. deor. I 1, 2. 12, 29. 28, 68. 7 Ps. 18, 1 19 lib. I 2, 8 23 Petil. epiat. U 8 manifesto PQ 4 hic om. codd . 6 Diagoras v uerius, sed utrum Petilianus nominauerit neacimus nideat Pml 12 quid et si Pral 13 ezcitarentor v 14 achademiei PQ 15 prothagoras Q Diagoraa v 20 est conscientia Qml 22 si et si fortasse PQ attendite Qo 25 aduertis scripsi auertis codd. v 26 irrationabilibus Q abstulisse insimulat addidi et nihilominus ostendi inquisitionis meae, cui non respondet, multo breuius et enodatius fixam stare sententiam. certe haec illa duo sunt \'sancte\' et \'sciens\', ut non sit uidelicet (conscientia dantis\', sed conscientia sancte dantis et non sit (qui fidem a perfido sumpserit\', sed qui fidem sciens a perfido sumpserit . quae quidem uerba non subtraxeram, sed in codice qui mihi datus erat non inueneram. fieri autem potest ut mendosus fuerit; neque enim et hoc incredibile est, ut etiam hinc mihi Academica excitetur inuidia et tale asseratur esse quod dixi codicem fuisse mendosum, quale si dicerem niues nigras. ut quid enim ei rependo temerariam suspicionem, ut dicam, quod ipse post addiderit quae me subtraxisse confinxit, cum possit istam mendositatis notam sine mea maledica temeritate codex qui non irascitur sustinere?