<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Et sequitur se et clamat: <hi rend="italic">quid est quid si), quid est<lb/>
             \'fortassis\', nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de <lb/>
            qua ille tuus ait: <lb/>
            quid si nunc redeo ad illos qui aiunt: quid si nunc <lb/>
            caelum ruat</hi>? <lb n="20"/>
            hoccine quod dixi: quid si lateat dantis conscientia <lb/>
            et fortasse maculosa sit?, tale est acsi dixerim: quid <lb/>
            si nunc caelum ruat? dictum est utique \'quid s ? , quia <lb/>
            fieri potest ut lateat, fieri potest ut non lateat. nam quando <lb/>
            ignoratur quid cogitet uel quid admiserit, latet utique accipientem <lb n="25"/>
            dantis conscientia, quando autem peccatum eius <lb/>
            manifestatur, non latet. dictum est: et fortasse maculosa <lb/>
            sit, quia fieri potest ut lateat et munda sit et rursus <lb/>
            fieri potest ut lateat et maculosa sit. ideo cquid si\', <lb/>
            ideo \'fortasse*. numquid huic simile est quid si nunc

<note type="footnote"> 3 cf. Lactant. Diu. inst. V 14 11 lib. I 1, 2 16 Petil. epist. II <lb/>
            19 Ter. Heaut. IIII 3, 41 </note>

<note type="footnote"> 1 pro incertis <hi rend="italic">Pm1</hi> 7 nigrum utique <hi rend="italic">codd</hi>. teretem] trementem <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 8 longa] angulosa <hi rend="italic">v, item lin. 13</hi> 13 pro integro] proinde ergo <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            14 dixi quippe <hi rend="italic">Qml</hi> 19 <hi rend="italic">pr</hi>. nunc <hi rend="italic">om. Terentius</hi> 21 hoccine est <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            25 latet] placet <hi rend="italic">0</hi> 29 potest <hi rend="italic">om. Q</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="182"/>
            caelum ruat? o quotiens et conuicti et confessi sunt homines <lb/>
            se maculosas et adulterinas habuisse conscientias, cum ab eis <lb/>
            baptizarentur ignari, posteaquam manifestato scelere degradati <lb/>
            sunt, et tamen caelum non ruit! quid (hic) facit Pilus et Furius, <lb/>
            qui contra iustitiam iniustitiam defenderunt ?  quid hic facit<lb n="5"/>
            atheus Protagoras, qui esse deum negauit, ut de illo uideatur <lb/>
            praedixisse propheta: dixit stultus in corde suo: non <lb/>
            est deus? quid hic isti faciunt, ut quid nominati sunt, nisi <lb/>
            ut interuenirent pro homine non habente quid dicat, ut, dum <lb/>
            de his saltem aliquid sine causa dicitur, agi causa uideatur<lb n="10"/>
            et ad quod non responsum est responsum esse credatur? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>