Et sequitur se et clamat: quid est quid si), quid est \'fortassis\', nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de qua ille tuus ait: quid si nunc redeo ad illos qui aiunt: quid si nunc caelum ruat ? hoccine quod dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit?, tale est acsi dixerim: quid si nunc caelum ruat? dictum est utique \'quid s ? , quia fieri potest ut lateat, fieri potest ut non lateat. nam quando ignoratur quid cogitet uel quid admiserit, latet utique accipientem dantis conscientia, quando autem peccatum eius manifestatur, non latet. dictum est: et fortasse maculosa sit, quia fieri potest ut lateat et munda sit et rursus fieri potest ut lateat et maculosa sit. ideo cquid si\', ideo \'fortasse*. numquid huic simile est quid si nunc 3 cf. Lactant. Diu. inst. V 14 11 lib. I 1, 2 16 Petil. epist. II 19 Ter. Heaut. IIII 3, 41 1 pro incertis Pm1 7 nigrum utique codd . teretem] trementem codd . 8 longa] angulosa v, item lin. 13 13 pro integro] proinde ergo PQ 14 dixi quippe Qml 19 pr . nunc om. Terentius 21 hoccine est PQ 25 latet] placet 0 29 potest om. Q caelum ruat? o quotiens et conuicti et confessi sunt homines se maculosas et adulterinas habuisse conscientias, cum ab eis baptizarentur ignari, posteaquam manifestato scelere degradati sunt, et tamen caelum non ruit! quid (hic) facit Pilus et Furius, qui contra iustitiam iniustitiam defenderunt ? quid hic facit atheus Protagoras, qui esse deum negauit, ut de illo uideatur praedixisse propheta: dixit stultus in corde suo: non est deus? quid hic isti faciunt, ut quid nominati sunt, nisi ut interuenirent pro homine non habente quid dicat, ut, dum de his saltem aliquid sine causa dicitur, agi causa uideatur et ad quod non responsum est responsum esse credatur?