<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Sed ecce angustatus in causa rursum in me impetum <lb/>
            facit nebulosum atque uentosum, ut ueritatis serenitas <lb/>
            obscuretur, et fit summa inopia copiosus non uera dicendo, <lb/>
            sed maledicta inania uomendo. tenete sane intentissime atque <lb n="20"/>
            fortissime quid debeat respondere, id est unde abluatur accipientis <lb/>
            conscientia, cum maculosa dantis occulta est, ne forte <lb/>
            hoc uobis e manibus flatus eius excutiat uosque ipsi sermonis <lb/>
            turbidi caliginosa tempestate rapiamini, ut uel (quo) discessum <lb/>
            uel quo redeundum sit omnino nesciatis, et uidete hominem <lb n="25"/>
            uagari qua potest, dum pro negotio quod suscepit stare non <lb/>
            potest. uidete quam multa dicat non habendo quod dicat. dicit <lb/>
            me labi lubricum, sed teneri, nec adstruere nec confirmare quod

<note type="footnote"> 27 cf. Petil. epist. II </note>

<note type="footnote"> 6 ergo <hi rend="italic">8. I. 0</hi> unde ergo percipit <hi rend="italic">PQv</hi> 10 et maculoso] maculoso <lb/>
            et <hi rend="italic">codd</hi>. 16 respondendum <hi rend="italic">codd</hi>. 20 uomendo <hi rend="italic">scripsi</hi> non emendo <lb/>
            <hi rend="italic">codd. v, cf. p.162, 28 sq. et Cresc. III 53, 59:</hi> cum multa in eos horrenda <lb/>
            uomnisset 23 nobis <hi rend="italic">Pml</hi> excutias <hi rend="italic">Oml</hi> 24 calignosa <hi rend="italic">Oml</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 27 dicit] dici <hi rend="italic">Oml</hi> 28 adstruere <hi rend="italic">scripsi</hi> destruere <hi rend="italic">codd. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            obicio, incerta pro certis excogitare, non permittere legentes <lb/>
            quae uera sunt credere, sed facere ut altius dubia suspicentur; <lb/>
            dicit me Academici damnabile ingenium habere Carneadis; <lb/>
            conatur etiam insinuare, quid Academici sentiant de falsitate <lb/>
            uel fallacia sensus humani; etiam in his omnino quid loquatur <lb n="5"/>
            ignorans dici ab eis asserit niues nigras esse cum albae sint <lb/>
            nigrumque argentum, turrem rotundam uel teretem uideri cum <lb/>
            longa sit, remum in aqua fractum cum sit integer. et hoc <lb/>
            totum propterea, quoniam, cum dixisset: \'conscientia dantis\' uel <lb/>
            \'sancte dantis attenditur quae abluat accipientis\', contra ego <lb n="10"/>
            dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse <lb/>
            maculosa sit? istae sunt niues nigrae et argentum nigrum <lb/>
            et turris rotunda pro longa et remus in aqua fractus pro <lb/>
            integro? rem quippe dixi quae putari possit. et esse non possit, <lb/>
            ut lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>